[GAIUS libro secundo institutionum.
[盖尤斯,载《法学阶梯》第二卷。
] §1.8.1.prSumma rerum diuisio in duos articulos deducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani.
] 物(财产)的最大划分归结为两个项目:因为有些属于神法,有些属于人法。
diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae.
属于神法的物,例如神圣物和宗教物。
sanctae quoque res, ueluti muri et portae, quodammodo diuini iuris sunt.
神圣的物,例如城墙和城门,在某种程度上也属于神法。
quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt.
然而,凡属于神法的物,都不属于任何人的财产;相反,凡属于人法的物,通常属于某人的财产,但也可以不属于任何人的财产:因为在继承人出现之前,遗产不属于任何人的财产。
hae autem res, quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae.
此外,这些属于人法的物,要么是公有物,要么是私有物。
quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur, ipsius enim uniuersitatis esse creduntur: priuatae autem sunt, quae singulorum sunt.
凡属于公有物的物,被认为不属于任何人的财产,因为它们被认为是属于团体本身的;而私有物则是属于个人的物。
§1.8.1.1Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales.
此外,有些物是有体物,有些是无体物。
corporales hae sunt, quae tangi possunt, ueluti fundus homo uestis aurum argentum et denique aliae res innumerabiles: incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, usus fructus, obligationes quoquo modo contractae.
有体物是那些可以触及的物,例如土地、奴隶(人)、衣服、黄金、白银,以及其他无数的物。 无体物是那些无法触及的物,即那些存在于权利之中的物,例如继承权、使用收益权、以任何方式缔结的债。
nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, ueluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est.
遗产中包含有体物这一事实并不影响这一结论:因为即使从土地上收取的孳息是有体物,而且由于某种债而对我们负有的债务也大抵是有体物(例如土地、奴隶、金钱),但是继承权本身、使用收益权本身以及债权本身却是无体物。
eodem numero sunt et iura praediornm urbanorum et rusticorum, quae etiam seruitutes uocantur.
城市不动产地役权和乡村不动产地役权(它们也被称为地役权)也属于同一范畴。