§70.19Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit.
你没有理由认为,只有伟大的人物才拥有冲破人类奴役枷锁的这种力量;你也没有理由断定,除了卡托之外,没有人能做到这一点——卡托用自己的双手,将那未能用宝剑释放出来的灵魂拽了出来。
Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
地位最卑微的人们也以巨大的冲力逃向了安全之地,当他们无法在适宜的条件下死去,也无法按照自己的意愿选择死亡工具时,他们夺取了眼前的一切,并用自己的力量,将本无害的事物变成了武器。
§70.20Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus; nullum aliud illi dabatur sine custode secretum.
最近,在野兽斗士学校里,一个日耳曼人在为早晨的表演做准备时,退入一旁去排便;那是唯一给他的、没有看守的私密之所。
Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit.
在那里,他把那根为了清理污物而附着着海绵的木棒,全部塞进了喉咙,堵住气管,窒息而死。
Hoc fuit morti contumeliam facere.
这就是对死亡的侮辱。
Ita prorsus; parum munde et parum decenter; quid est stultius quam fastidiose mori?
确实如此,极不干净,也极不雅观;但有什么比挑剔地死去更愚蠢的呢?
§70.21O virum fortem, o dignum, cui fati daretur electio! Quam fortiter ille gladio usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis inmisisset! Undique destitutum invenit, quemadmodum et mortem sibi deferret et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle.
哦,勇敢的人啊,哦,配得上被赋予命运选择权的人啊! 如果他能使用宝剑,他会是多么勇敢;如果他投身于海洋深处或断崖的万丈深渊,他会是多么英勇! 在四面楚歌中,他找到了能同时给自己带来死亡和武器的方法,好让你知道,对于死亡而言,除了意愿之外,没有任何障碍。
Existimetur de facto hominis acerrimi, ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeferendam esse spurcissimam mortem servituti mundissimae.
关于这位极其刚烈之人的行为,随每个人怎么看都行,只要有一点是明确的:极其肮脏的死亡,也比极其干净的奴役更值得选择。
§70.22Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseverabo.
既然我已经开始使用卑俗的例子,我就会坚持下去。
Plus enim a se quisque exiget, si viderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni.
因为每个人如果看到这件事甚至能被最受轻视的人所轻视,就会对自己要求更多。
Catones Scipionesque et alios, quos audire cum admiratione consuevimus, supra imitationem positos putamus; iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.
我们习惯于带着赞叹听闻的卡托、西庇阿以及其他人,我们认为他们高高在上、无法模仿;但现在,我将展示,这种德行在野兽斗士学校里的例子,和在内战领袖中一样多。
§70.23Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret.
最近,有一个被送往早晨表演的人,在看守的押送下,仿佛被睡意压倒而打瞌睡,他将头深深地低下去,直到插进车轮的辐条里,并且一直坚持在自己的座位上,直到车轮的旋转折断了他的脖子。
Eodem vehiculo, quo ad poenam ferebatur, effugit.
他通过载着他去受刑的同一辆车逃脱了。
§70.24Nihil obstat erumpere et exire cupienti.
没有什么能阻挡渴望冲破束缚并离去的人。
In aperto nes natura custodit.
在开阔的地方,自然守护着我们。
Cui permittit necessitas sua, circumspicit exitum mollem: cui ad manum plura sunt, per quae sese adserat. is dilectum agat et qua potissimum liberetur. consideret: cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova.
凡是自身处境允许的人,就寻找温和的出口;凡是手头有更多工具可以释放自己的人,就做出选择,并考虑通过哪种方式最能获得自由;凡是难以获得机会的人,就把最近的任何东西当作最好的东西夺过来,哪怕它是闻所未闻的,哪怕它是新奇的。
Non deerit ad mortem ingenium, cui non defuerit animus.
只要不缺乏勇气,就不会缺乏死去的智慧。
§70.25Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant? Ille vir magnus est, qui mortem sibi non tantum imperavi:, sed invenit.
你是否看到,即使是最底层的奴隶,当痛苦驱使他们时,也会被激发起斗志,瞒过最严密的监视? 那个不仅命令自己死去、而且自己找到了死法的人,才是伟大的人。
Ex eodem tibi munere plura exempla promisi.
我曾向你承诺过,从同一种表演中举出更多的例子。
§70.26Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit.
在第二场模拟海战表演中,一个蛮族人把本用来对付对手的标枪,全部刺进了自己的喉咙。
"Quare, quare. "inquit, "non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio? Quare ego mortem armatus expecto:"
“为什么,为什么,”他说,“我不早就逃离所有的折磨和所有的嘲弄? 为什么我要拿着武器等待死亡?
§70.27Tanto hoc speciosius spectaculum fuit, quanto honestius mori discunt homines quam occidere.
” 这场表演越是展示了人们如何比杀戮更体面地学会死亡,它就越显得壮观。
Quid ergo? Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio: Illa nos docet fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse, unde incipiat quod venit.
那么,怎么说呢? 那些绝望的心灵和有害之人所拥有的东西,难道那些针对这些意外之事经过长期冥想和作为万物主宰的理性训练的人,会不拥有吗? 理性教导我们,命运的来临方式多种多样,但终点是相同的,而那即将来临的事物从哪里开始,并没有任何区别。
§70.28Eadem illa ratio monet, ut, si licet, moriaris quemadmodum placet; si minus, quemadmodum potes, et quicquid obvenerit ad vim adferendam tibi invadas.
那同一个理性告诫我们,如果允许,就按照你喜欢的方式死去;如果不允许,就按照你能够的方式死去,并且利用任何出现的事物来对自己施加暴力。
Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto.
靠掠夺来生活是不义的,相反,靠掠夺来死去则是极其美丽的。
VALE.
祝身体健康。