§45.14.1responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat.
给予这位年轻王子的答复是:他的父亲马西尼萨正在做一件符合一个知恩图报且高尚之人该做的事,从而为所欠的恩惠增添了感激与敬意。
§45.14.2et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis.
而且,在先前的布匿战争中,罗马人民曾得到过他勇敢而忠诚的协助,而他也是在罗马人民的护佑下获得了王位;在这些恩惠相互抵消之后,在随后与三位国王相继发生的所有战争中,他也尽到了自己的职责。
§45.14.3victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset.
因此,这位将自己和王国的全部命运与罗马的事业紧密相连的国王,为罗马人民的胜利感到欣喜,这并不令人奇怪。
grates deis pro victoria apud suos penates ageret; §45.14.4Romae filium pro eo acturum.
他应当在自家的守护神前为胜利向神明致谢;在罗马,他的儿子将代表他做这件事。
gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse.
而且以他自己和父亲的名义,已经表达了充分的祝贺。
ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere.
至于他自己离开王国并走出非洲,元老院认为,除了这对他个人无益之外,也不符合罗马人民的国家利益。
§45.14.5petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum exigeretur, responsum est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae exigere.
对于马斯加巴请求将哈米尔卡之子汉诺作为人质索取以代替前者的要求,元老院答复称,在马西尼萨的裁量下由元老院向迦太基人索取人质,似乎并不公正。
§45.14.6munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deveherentur; §45.14.7et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data.
根据元老院的决议,财务官被命令用一百磅银子为这位年轻王子购买礼物,并护送他前往普特奥利,提供他在意大利期间的所有费用,并租用两艘船,以便他及其随从能乘船返回非洲;并且给所有的随从,无论是自由人还是奴隶,都分发了衣服。
§45.14.8haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum.
此后不久,送来了一封关于马西尼萨另一个儿子米萨格内斯的信,信中说,他在珀尔修斯被征服后,被卢基乌斯·保卢斯派往非洲,并带着他自己的骑兵;但在航行中由于舰队在亚得里亚海失散,他病倒了,仅带着三艘船漂流到了布伦迪西乌姆。
§45.14.9ad eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio
为了迎接他,财务官卢基乌斯·斯特尔提尼乌斯被派往布伦迪西乌姆,带着与在罗马送给他兄弟的一样的礼物,并被命令负责安排食宿的房屋……