Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §44.19.1-44.19.14

保卢斯等待使团与元老院向东方派使

第 1699 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在新执政官任期之始,保卢斯推迟了关于马其顿的报告以等待使节归来;同时,面对叙利亚国王安条克入侵埃及、威胁普托勒迈乌斯王朝的局面,元老院紧急派遣使节前往调停。

§44.19.1L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus, quod referret, nondum cum legati redissent, dixit.
在卢基乌斯·埃米利乌斯·保卢斯和盖乌斯·利基尼乌斯担任执政官之年,即次年年初的三月望日(15日),元老院议员们正满怀期待,尤其是想知道执政官就其管辖的马其顿行省会提出什么建议,保卢斯却说,由于使节们尚未归来,他没有什么可以提议的。
§44.19.2ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos.
不过,他说使节们已经抵达布隆迪西乌姆,他们在航行中曾两次被风浪吹回杜拉基乌姆。
§44.19.3cognitis mox, quae nosci prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies.
一旦得知了那些事先了解对大局有利的情况,他就会提出建议,这将在极少数几天之内发生。
§44.19.4et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam diem.
而且,为了不让任何事情耽误他的出发,拉丁节的日期已定在四月望日的前一天(13日)。
sacrificio rite perfecto et se et Cn. Octavium, simul senatus censuisset, exituros esse.
一旦生祭仪式如仪完成,只要元老院做出决议,他和格奈乌斯·奥克塔维乌斯就会立即出发。
§44.19.5C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut, si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. interea legationes exterarum nationum audiri posse.
在他不在期间,他的同僚盖乌斯·利基尼乌斯将负责照管,如果这场战争需要准备和派遣任何物资,都会予以准备和派遣;在此期间,可以接见外国使团。
§44.19.6primi Alexandrini legati ab Ptolemaeo et Cleopatra regibus vocati sunt.
首先被召入的是由国王普托勒迈乌斯和女王克里奥帕特拉派来的亚历山大里亚使节。
§44.19.7sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior.
他们穿着脏乱的衣服,蓄着长发和胡须,手持橄榄枝进入议事堂并俯伏在地;他们的言辞比他们的外表更加令人动容。
§44.19.8Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, §44.19.9gerens et ad Pelusium navali proelio superior fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream terrebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo, videbatur.
叙利亚国王安条克曾是罗马的人质,他假借恢复年长的普托勒迈乌斯王位的体面名义,正在与当时统治亚历山大里亚的后者的弟弟交战;他在佩卢西乌姆的海战中占据了上风,又用临时材料在尼罗河上架设了桥梁,率军渡河,并以围城之势威胁着亚历山大里亚本身,眼看他距离夺取这个极度富庶的王国已相差无几了。
§44.19.10ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis impigre ferrent.
使节们诉说着这些情况,恳求元老院迅速向对罗马友好的王国和国王们伸出援手。
§44.19.11ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset.
他们声称,罗马人民对安条克有如此恩德,且在所有国王和民族中享有如此威望,以至于只要他们派遣使节向他宣告元老院不赞成对盟友国王发动战争,他就会立即从亚历山大里亚的城墙下撤走,并带领军队退回叙利亚。
§44.19.12quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent.
但如果罗马人犹豫不决,普托勒迈乌斯和克里奥帕特拉很快就会被逐出王国,来到罗马,这将给罗马人民带来某种耻辱,因为他们在盟友命运的最后关头未能提供任何援助。
§44.19.13moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt.
元老院议员们被亚历山大里亚人的恳求所打动,立即派盖乌斯·波皮利乌斯·莱纳斯、盖乌斯·德基米乌斯和盖乌斯·霍斯蒂利乌斯作为使节,去结束国王们之间的战争。
§44.19.14prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.
使节们被命令先去见安条克,再去见普托勒迈乌斯,并宣告,除非停战,否则无论战争因哪一方而起,罗马都将不再视其为朋友或盟友。

词汇与语法注释

  1. §44.19.3quae nosci prius in rem esset — quae 为关系代词(中性复数宾格),作被动不定式 nosci 的逻辑宾格。短语 in rem esse 是拉丁语常用习语,意为“有利的”、“有益的”,整句意为“事先了解对大局有利的情况”。
  2. §44.19.5C. Licinio collegae suo fore curae — 此句为双与格结构,以 fore(futurum esse 的变体)作谓语,结合了目的与格(curae)和利害关系人与格(collegae suo),意为“将成为他的同僚盖乌斯·利基尼乌斯要负责照管的事”。
  3. §44.19.9nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo — 非人称结构 nec procul abesse(相差无几、为期不远)后接带有 quin 的虚拟式从句。poteretur 是异态动词 potior(夺取、占有)的虚拟式未完成过去时,其后支配夺格 regno opulentissimo。
  4. §44.19.14per utrum stetisset — 习语 stare per aliquem 意为“是某人的责任”或“因某人的缘故(而未成)”。此处 per utrum(因两者中哪一方的缘故)引导间接疑问句,由于时态配合,使用了虚拟式过去完成时 stetisset。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §44.19.1-44.19.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:44.19.1-44.19.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。