§4.20.1omnibus locis re bene gesta dictator senatus — consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit.
在各地大获全胜后,独裁官根据元老院的决议和人民的命令,举行凯旋式返回城内。
§4.20.2longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus spolia opima regis interfecti gerens.
凯旋式上最引人瞩目的景象,莫过于携带着被杀国王之“神圣战利品”的科苏斯。
in eum milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere.
兵士们唱起粗犷的歌谣向他致敬,将他与罗穆路斯并列。
spolia in aede Iovis Feretrii prope Romuli spolia, §4.20.3quae prima opima appellata sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit;
他将战利品奉献在朱庇特·斐勒特里乌斯神殿中,紧邻罗穆路斯的战利品,(那些战利品是首批被称为“神圣战利品”的,且在当时是仅有的),伴随着庄严的奉献仪式将它们作为祭品固定于此。
averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat.
他将公民们的目光从独裁官的战车引向了自己,几乎独自一人收获了那天庆典的全部荣耀。
§4.20.4dictator coronam auream libram pondo ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Iovi donum posuit.
独裁官根据人民的命令,用公款制作了一顶重一磅的金冠,在卡庇托林山上作为礼物献给朱庇特。
§4.20.5omnes ante me auctores secutus A. Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima Iovis Feretrii templo intulisse exposui; §4.20.6ceterum, praeterquam quod ea rite opima spolia habentur, quae dux duci detraxit, nec ducem novimus, nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse.
追随在我之前的所有历史作家的步伐,我也曾陈述道,作为军事护民官的A. 柯内留斯·科苏斯将第二份“神圣战利品”带入了朱庇特·斐勒特里乌斯神殿;但是,除了这些战利品依法只有由统帅从敌方统帅身上剥下时才被视为“神圣战利品”,且除在谁的占卜权下进行战争谁才被称为“统帅”之外,战利品上所刻的铭文本身就证明了他们和我都是错误的,它表明科苏斯是以执政官身份夺取这些战利品的。
§4.20.7hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretrii Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
当我听说,作为所有神殿的建造者或修复者的奥古斯都·凯撒,在进入因年代久远而倒塌、后由他亲自修复的朱庇特·斐勒特里乌斯神殿时,曾亲眼读到刻在麻质胸甲上的这一文字,我便认为,如果从科苏斯那里剥夺凯撒作为其战利品见证人的身份(而凯撒又是该神殿的重建者),这几乎等同于一种亵渎。
§4.20.8quis ea in re sit error, quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius citat identidem auctores, decimo post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est.
在这件事上究竟存在什么谬误——鉴于如此古老的编年史以及官员之书(即保存在莫内塔神殿中的麻纸书,利基尼乌斯·马塞尔一再引用其作为权威来源)直到十年后才将A. 柯内留斯·科苏斯与T. 昆克蒂乌斯·佩努斯一同列为执政官——这只能留给大家共同去评判了。
§4.20.9nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri possit, quod inbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant.
因为还有这一点需要补充,这使得如此光辉的战斗不可能被转移到那一年:在A. 柯内留斯担任执政官的前后,因瘟疫和粮食短缺,大约有三年时间几乎没有任何战事,以至于某些编年史就像办丧事一样,除了执政官的名字之外什么也没有记载。
§4.20.10tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem.
科苏斯担任执政官后的第三年,他被列为具有执政官权力的军事护民官,并且在同一年担任骑兵长官;在这一指挥权下,他进行了另一场著名的骑兵战。
ea libera coniectura est, sed, ut ego arbitror, vana; aversari enim omnes opiniones licet, §4.20.11cum auctor pugnae recentibus spoliis in sacra sede positis Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
这些推测固然可以自由做出,但依我之见,是毫无根据的;因为所有的这些观点都可以被驳回,因为当这场战斗的亲自参与者在将新鲜剥下的战利品安置在神圣之所时,面对着曾许下誓言的朱庇特本人以及罗穆路斯——如果铭文有假,这两位绝非可以轻视的证人——将自己署名为“执政官A. 柯内留斯·科苏斯”。