§39.2.1C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit.
执政官 C. 弗拉米尼乌斯在弗里尼亚特斯·利古里亚人的领地上与他们进行了几次成功的战斗,随后接受了该部族的投降并缴获了他们的武器。
§39.2.2ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt.
由于他们并未以真诚的信用交出这些武器,当他们受到谴责时,便遗弃了村庄,逃往奥吉努斯山。
§39.2.3confestim secutus est consul.
执政官立即追击。
ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset.
然而,他们再次四散奔逃,且绝大多数人没有武器,沿着无路可通的地方和陡峭的悬崖仓皇逃窜,使敌人无法追击。
ita trans Appenninum abierunt.
就这样,他们越过亚平宁山脉离去。
qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt.
而那些留在营地里的人则被包围并被攻占。
§39.2.4inde trans Appenninum ductae legiones.
此后,军团被带过亚平宁山脉。
ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt.
在那里,他们凭借所占领山岭的高度暂时自卫,但不久就归顺投降。
tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta.
当时,人们以更加严加注意的态度搜寻武器,并将其全部没收。
translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, §39.2.5qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut coli non possent.
随后,战争被转移到阿普亚努斯·利古里亚人那里,他们曾频繁侵袭比萨和博诺尼亚的领地,以至于土地无法被耕作。
§39.2.6his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis.
在彻底征服了这些人之后,执政官也给予了邻人和平。
et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium.
由于他已经使该行省免受战争的袭扰而保持平静,为了不让士兵闲散无事,他修筑了一条从博诺尼亚通往阿雷蒂乌斯的道路。
§39.2.7M. Aemilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est.
另一位执政官 M. 埃米利乌斯在利古里亚人自己占据着巴利斯塔和斯伊斯蒙蒂乌姆这两座山的时候,将他们位于平原或山谷中的田地和村庄烧毁并洗劫一空。
§39.2.8deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo levibus proeliis fatigavit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio devicit, in quo et aedem Dianae vovit.
接着,他进攻了那些在山里的人,起初通过轻微的交战使他们疲惫不堪,最后迫使他们下山列队,并在一次正式的会战中彻底击败了他们。 在这次战斗中,他还许愿为狄安娜建造一座神庙。
§39.2.9subactis cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus — in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius — omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit.
在征服了亚平宁山脉这边的所有人之后,他接着进攻了山那边的人——其中也包括 C. 弗拉米尼乌斯未曾涉足的弗里尼亚特斯·利古里亚人——埃米利乌斯征服了所有人,收缴了他们的武器,并将人群从山上带到了平原上。
§39.2.10pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, viamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit.
在平定了利古里亚人之后,他将军队带入高卢人的领地,并修筑了一条从普拉肯提亚通往阿里米努姆的道路,以便与弗拉米尼亚大道相连接。
§39.2.11proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae vovit.
在最后一场与利古里亚人列阵交锋的战斗中,他向女王朱诺许愿建造一座神庙。
haec in Liguribus eo anno gesta.
这些就是当年在利古里亚人那里所做的事情。