§38.60.1adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit; §38.60.2se, ni referatur pecunia in publicum, quae iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in vincula duci iubeat.
针对这些辩解,裁判官特伦提乌斯宣读了佩蒂利乌斯法案、元老院决议以及对 L. 西庇阿做出的判决;\n 并且声明,除非被判决的钱款归还给公库,否则他别无选择,只能下令将这名被判罪的人逮捕并投入监狱。
§38.60.3tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit praetori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur.
\n 护民官们退席商议,不久之后,C. 凡尼乌斯根据自己以及除格拉古之外的其他同事的意见宣布,护民官们不反对裁判官行使其权力。
§38.60.4Ti. Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori; §38.60.5L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, §38.60.6imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et vinculis esse, mittique eum se iubere.
\n 提比略·格拉古则做出如下裁定:他不会反对裁判官从 L. 西庇阿的财产中征收判决的罚金;\n 但是,对于打败了世界上最富有的国王的 L. 西庇阿,\n 将罗马人民的帝国扩张到大地的最远边界,用罗马人民的恩德感召了欧墨内斯国王、罗德斯人以及阿西亚的其他许多城市,并将众多在凯旋式中被游街示众的敌军将领关进监狱的这位人物,他决不允许其在罗马人民的敌人中间身陷囹圄和锁链,并宣布他下令予以释放。
§38.60.7tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum iudicium.
\n 这一裁决获得了极大的赞同,人们如此高兴地看到西庇阿被释放,以至于那个判决几乎让人不觉得是在同一个城邦中做出的。
§38.60.8in bona deinde L. Scipionis possessum publice quaestores praetor misit.
\n 随后,裁判官派财务官去公开没收 L. 西庇阿的财产。
neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est, quantae summae damnatus fuerat.
但在这些财产中,不仅没有发现任何国王金钱的痕迹,而且募集到的资金绝不等于他被判处的数额。
§38.60.9collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat.
\n 亲戚、朋友和被保护民为 L. 西庇阿募集了这笔钱,以至于他如果接受了这笔钱,他就会比灾难发生前还要富裕得多。
§38.60.10nihil accepit; quae necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; verteratque Scipionum invidia in praetorem et consilium eius et accusatores.
\n 他什么也没接受;只有生活必需品由他最亲近的亲属为他买回;而对西庇阿兄弟的嫉妒,此时已转向了裁判官、他的委员会以及控告者们。