§38.27.1Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et vulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt.
加拉太人既因特克托萨热人的惨败记忆而感到恐惧,身上又带着刺入身体的武器,且因久站和负伤而疲惫不堪,甚至连罗马人的第一次冲击和呐喊都无法承受。
§38.27.2fuga ad castra inclinavit; sed pauci intra munimenta sese recepere; pars maior dextra laevaque praelati, qua quemque impetus tulit, §38.27.3fugerunt.
逃跑的队伍朝营地退去;但只有极少数人退入防线之内;大部分人从左右掠过,朝各自本能驱使的方向逃散。
victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, §38.27.4nec sequebatur quisquam.
胜利者追击直至营地,在后方进行斩杀;随后他们因贪图战利品而滞留在营地中,没有人继续追击。
in cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos perventum est; ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt.
在两翼,加拉太人坚守了更久,因为罗马人到达他们那里较晚;然而,他们连第一轮投掷武器也未能承受。
§38.27.5consul quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostis misit.
执政官因为无法将已经进入营地的士兵从掠夺中拉出来,便立即派遣了先前在两翼的士兵去追击敌人。
§38.27.6per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga — nam pugna nulla fuit — ceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt.
追击了一段距离后,在逃跑中被斩杀的不过八千人——因为根本没有发生战斗;其余的人渡过了哈律斯河。
§38.27.7Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit.
罗马人的大部分人当晚留在了敌人的营地中;执政官将其他人带回了自己的营地。
postero die captivos praedamque recensuit, quae tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.
第二天,他清点了俘虏和战利品,战利品之多,正是一个极度贪图掠夺的部族,在托罗斯山脉这一侧用武力占领一切长达数年之久所能积聚的全部。
§38.27.8Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt.
加拉太人从各处四散的逃亡中聚集到一处,大部分人受伤或没有武器,被剥夺了一切,于是派遣求和的使者去见执政官。
§38.27.9eos Manlius Ephesum venire iussit; ipse — iam enim medium autumni erat — locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
曼利乌斯命令他们前往以弗所;他自己——因为此时已是仲秋——急于离开由于靠近托罗斯山脉而寒冷的地方,将获胜的军队带回沿海地区的冬营。