§37.15.1nulli ea placere sententia.
这一提议没有得到任何人的赞同。
Eumenes rex quaesivit, quid tandem? ubi demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri?
欧墨尼斯国王问道,那又怎样呢? 在通过沉船封锁了海洋的通道之后,他们是打算带着重获自由的舰队离开那里去援助盟友并向敌人施加恐怖,还是仍要用全体舰队包围港口?
§37.15.2sive enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum?
因为如果他们撤走,谁能怀疑敌人会拉出沉没的障碍物,并以比封港更小的力气重新开港呢? 但如果尽管如此,他们仍必须留在那里,那么封闭港口又有什么用呢?
§37.15.3quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia Asia praebente quieta aestiva acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos magis adligatos impeditosque, §37.15.4ne quid eorum, quae agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant.
相反,敌人将享受极安全的港口和极富庶的城市,在亚洲提供一切的情况下度过宁静的夏天;而罗马人则在开阔的海面上遭受波浪和风暴的侵袭,缺乏一切,处于持续的警戒状态中,他们自己反而会被束缚和阻碍,以至于无法履行任何该做的事,而不是把敌人封锁起来。
§37.15.5Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, §37.15.6quid censeret faciendum, dixit.
罗德斯舰队的指挥官欧达穆斯表现出他极不赞成这一提议,甚至超过了他自己说明应该怎么做。
Epicrates Rhodius omissa in praesentia Epheso mittendam navium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda.
罗德斯人埃皮克拉特斯建议,暂时放弃埃非索斯,将一部分船只派往吕基亚,并将该族的首府帕塔拉拉入同盟。
§37.15.7in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, §37.15.8curam posse, et eam classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.
这将在两件大事上发挥作用:其一,由于他们岛屿对岸的土地得到平定,罗德斯人将能够全力以赴地投入到针对安条克的唯一战争中;其二,可以拦截在基利家准备的那支舰队,防止其与波吕克塞尼达斯会合。
§37.15.9haec maxime movit sententia; placuit tamen Regillum classe tota evehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.
这一建议最能打动人心;然而,最终决定由雷吉鲁斯率领全体舰队驶向埃非索斯港,以向敌人施加震慑。