Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.40.1-35.40.8

执政官出征与罗马的自然灾害

第 1269 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

叙事从希腊事务转回罗马本土,记录了执政官们前往行省、维博殖民地的建立,以及袭击罗马的地震和火灾等自然灾害。

§35.40.1abstulere me velut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere, sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli.
与罗马人交织在一起的事务将我仿佛带离了希腊的领域,这并非因为这些事务本身值得详细记录,而是因为它们是与安条克战争爆发的原因。
§35.40.2consulibus designatis — inde namque deverteram — L. Quinctius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius adversus Boios.
自当选执政官起——因为我正是从那里偏离了主题——执政官卢基乌斯·克温克蒂乌斯和格奈乌斯·多米蒂乌斯出发前往行省,克温克蒂乌斯前往利古里亚人处,多米蒂乌斯针对波伊人。
§35.40.3Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu — summa omnium mille et quingenti — consuli dediderunt se.
波伊人保持了平静,甚至他们的元老院成员及孩子、长官及骑兵——总计一千五百人——向执政官投降。
§35.40.4ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate fuerant. —
另一位执政官广泛蹂躏了利古里亚人的土地,并攻占了若干城堡,不仅从中获得了各种掠夺品和俘虏,还收回了若干曾处于敌人控制下的公民和盟友。
§35.40.5eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito.
就在同一年,根据元老院决议和平民会决议,在维博建立了一处殖民地。
§35.40.6tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti.
三千七百名步兵和三百名骑兵前往;三人委员会成员克温图斯·奈维乌斯、马尔库斯·米努基乌斯和马尔库斯·富里乌斯·克拉西佩斯引导了他们;每位步兵分得十五儒格土地,骑兵分得双倍。
Bruttiorum proxime fuerat ager; §35.40.7Bruttii ceperant de Graecis.
这片土地最近属于布鲁蒂乌斯人;布鲁蒂乌斯人是从希腊人手中夺取的。
— Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter, sed segnior: terra dies duodequadraginta movit; per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; triduum eius rei causa supplicatio habita est; §35.40.8ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.
——与此同时,罗马出现了两次极大的恐慌,一次持续时间长但较缓和:大地震动了三十八天;在同样多的天数里,人们在忧虑和恐惧中举行了祭日;为此举行了为期三天的祈祷仪式;另一次并非虚惊,而是许多人真实的灾难:火灾自牛市广场而起,面向台伯河的建筑昼夜燃烧,所有店铺及价值昂贵的商品皆化为灰烬。

词汇与语法注释

  1. §35.40.1res immixtae Romanis — immixtae 为完成分词,修饰 res,并支配与格的 Romanis(可理解为中性“罗马人的事务”或阳性“罗马人”),指与罗马事务交织在一起的希腊事务。
  2. §35.40.2consulibus designatis — 语法上是夺格独立结构,但在此处作为叙事的起点,与插叙句 inde namque deverteram(因为我正是从那里偏离了主题)中的副词 inde(从那里)相对应,指代前文中选出当选执政官的段落。
  3. §35.40.7terra dies duodequadraginta movit — 动词 movit(moveo 的完成式)在此作不及物动词使用(或省略了反身代词 se),以 terra 为主语,意为“大地震动”。dies duodequadraginta 是表示时间持续长短的宾格(三十八天)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.40.1-35.40.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.40.1-35.40.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。