Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.2.1-35.2.9

弗拉米尼乌斯请求增兵遭元老院拒绝

第 1231 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

裁判官盖乌斯·弗拉米尼乌斯以西班牙战局不利为由,请求元老院划拨一个城市军团,但遭到年长议员的拒绝,仅获准在当地征集临时应急兵。此外还提及了瓦莱里乌斯·安蒂亚斯的备用记载。

§35.2.1nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor, cum haec in Hispania gerebantur.
当这些事在西班牙进行时,裁判官盖乌斯·弗拉米尼乌斯尚未从罗马出发。
§35.2.2itaque adversae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; §35.2.3et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, §35.2.4ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: §35.2.5ea se legione — nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse — rem gesturum.
真实地,通过他本人和他的朋友们,战败的消息而非胜利的消息在谈论中被更广泛地传播;并且,由于行省内燃起了巨大的战火,而且他将从塞克斯图斯·迪吉提乌斯手中接收的仅是军队微不足道的残部,且这些残部本身也充满了恐惧和逃亡之意,因此他曾试图让[元老院]将一个城市军团划拨给他,在根据元老院决议将他自己征募的士兵补充进该军团之后,他可以从总数中挑选出六千二百名步兵和三百名骑兵:他将依靠这支军团来执行任务——因为在塞克斯图斯·迪吉提乌斯的军队中几乎没有希望。
§35.2.6seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse; nisi quod aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; §35.2.7si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore.
年长者们否认应该根据私人为讨好政务官而随意捏造的传闻做出元老院决议;他们主张,除非裁判官从行省写信来,或者使节们予以报告,否则任何事情都不应被视为有效;如果西班牙发生叛乱,他们赞同由裁判官在意大利境外征募临时应急兵。
mens ea senatus fuit, ut in Hispania tumultuarii milites legerentur.
元老院的意图是,在西班牙征募临时应急兵。
§35.2.8Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; §35.2.9his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.
瓦莱里乌斯·安蒂亚斯写道,盖乌斯·弗拉米尼乌斯曾因征兵而航行至西西里,并且在从西西里前往西班牙时,因风暴被吹到非洲,并让普布利乌斯·阿非利加努斯军队中的流散士兵宣誓效忠;在这两个行省的征兵之外,他在西班牙又增加了第三次征兵。

词汇与语法注释

  1. §35.2.3temptaverat ... ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent — 动词 temptaverat 在此后接 ut 子句,表示“曾试图、曾活动以求……”。虚拟式 decernerent 是由 ut 引导的意志或目的子句。
  2. §35.2.4eligeret — 未完成过去时虚拟式。它表示由前句 ut 子句(ut... decernerent)延伸而来的弗拉米尼乌斯的进一步意图或计划(“以便他可以挑选出……”),或者在间接引语中充当表示意志或命令的虚拟式。
  3. §35.2.5rem gesturum — 省略了 esse 的主动将来不定式,与 se 共同构成宾格起支配作用的不定式结构(间接引语)。上下文中省略了传达其主张或想法的动词(承接自 temptaverat 等)。
  4. §35.2.6negare — 历史不定式(用现在不定式代替直陈式完成时或未完成过去时)。主语是复数名词 seniores(元老院的年长者们)。
  5. §35.2.8sacramento rogasse — 意为通过施加军事誓言来召集士兵的军事惯用语。rogasse 是 rogavisse 的缩略形式(完成时主动不定式),属于由 scribit 引导的宾格与不定式结构的一部分。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.2.1-35.2.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.2.1-35.2.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。