§32.2.1Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt.
那一年,迦太基人首次将作为贡赋交纳的白银运抵罗马。
§32.2.2id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt.
由于财务官报告这些白银纯度不合格,且经检验发现熔炼后损耗了四分之一,他们便在罗马借贷资金,填补了白银的亏空。
§32.2.3petentibus, deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur.
随后,他们请求,如果元老院现在认为合适,就把人质归还给他们。
centum redditi obsides; de ceteris, si in fide §32.2.4permanerent, spes facta.
于是,一百名人质被归还;至于其余的人质,如果他们保持忠诚,便让他们看到了希望。
§32.2.5petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides, ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent.
当同样的使者请求将未被归还的人质从居住不便的诺尔巴转移到其他地方时,元老院准许他们迁往锡尼亚和费伦蒂努姆。
§32.2.6Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectus Gadis mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L. Marcio Septimo convenisset.
同样,应加德斯居民的请求,元老院免除了向加德斯派遣长官的要求,因为这违反了他们在归顺罗马人时与卢基乌斯·马尔基乌斯·塞普蒂穆斯达成的协议。
et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus.
此外,由于纳尔尼亚的使者抱怨说,他们的殖民者人数不足,且有一些异类分子混入其中冒充殖民者,执政官卢基乌斯·科尔内利乌斯被命令为此任命三名委员。
§32.2.7creati P. et Sex. Aelii — Paetis fuit ambobus cognomen — et Cn. Cornelius Lentulus.
被任命的是普布利乌斯和塞克斯图斯·埃利乌斯——两人的家族名都是派图斯——以及格奈乌斯·科尔内利乌斯·伦图卢斯。
quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.
纳尔尼亚人被准许增加殖民者人数,科萨人也请求同样的准许,但未能如愿。