§31.12.1litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minucii praetoris, cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae thensauris nocte clam sublatam, nec, ad quos pertineat facinus, vestigia ulla extare.
随后,在元老院宣读了负责布鲁提乌姆行省的大法官昆图斯·米努基乌斯的信件:在洛克里的普罗塞耳皮娜宝库中,有人在夜间秘密盗走了钱财,且没有任何痕迹表明谁是这一罪行的策划者。
§31.12.2indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere.
元老院极其愤怒地感到神圣冒犯行为从未停止,甚至连普莱米尼乌斯这个如此明显且最近的罪行与惩罚并存的先例,也未能震慑住人们。
§31.12.3C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad praetorem in Bruttios scriberet senatui placere, quaestionem de expilatis thensauris eodem exemplo haberi, quo M. §31.12.4Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inventa pecunia esset, reponi; si quo minus inventum foret, expleri, ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri.
执政官盖乌斯·奥雷利乌斯被赋予任务,写信给布鲁提乌姆的大法官,传达元老院的决定,即对遭到掠夺的宝库进行调查,其方式应与三年前大法官马尔克斯·蓬波尼乌斯所采用的方式相同;凡是找到的钱财,都应归还原处;如果找到的不足,则予以补足,并且如果认为合适,应按照祭司团此前决议的方式举行赎罪祭祀。
§31.12.5curam expiandae violationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt.
对赎罪该神殿被亵渎之事的关注,因大约在同一时间在多处报告的异兆而更加高涨。
in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, §31.12.6Lanuvi in templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum.
在卢卡尼亚人那里,人们报告说天空曾燃烧起来;在普里韦尔努姆,即使在晴天,整天太阳也呈红色;在拉努维乌姆的救主朱诺神殿中,夜间传出了巨大的声响。
iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus; §31.12.7Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus.
在多处已经开始报告动物生下畸形幼仔:在萨宾人中,生下了一个性别不明的婴儿,不知是男是女,还发现另一个十六岁的人同样性别模糊;在弗鲁西诺,生下了一只长着猪头的小羊;在西努埃萨,生下了一只长着人头的小猪;在卢卡尼亚的公有地上,生下了一匹长着五只脚的小马。
§31.12.8foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturae visa; ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat.
这一切都被视为丑恶而畸形的,是自然界迷失方向而产生异类的表现;在所有这些之中,半阴阳人最被嫌恶,并被命令立即抛入大海,正如最近在盖乌斯·克劳狄乌斯和马尔克斯·利维乌斯担任执政官期间,带有类似异兆的婴儿被抛弃一样。
§31.12.9nihilo minus decemviros adire libros de portento eo iusserunt.
尽管如此,他们还是命令十人委员会针对这一异兆查阅神谕书。
decemviri ex libris res divinas easdem, quae proxime secundum id prodigium factae essent, imperarunt.
十人委员会根据神谕书下令举行与最近在类似异兆之后所举行的相同的神圣仪式。
carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri.
此外,他们命令由二十七名处女在城中吟唱赞美诗,并将礼物送给天后朱诺。
§31.12.10ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit.
执政官盖乌斯·奥雷利乌斯根据十人委员会的答复,负责落实了这些事情。
carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.
赞美诗在当时由普布利乌斯·里基尼乌斯·特古拉创作,正如在父辈记忆中利维乌斯所创作的那样。