§3.33.1anno trecentesimo altero, quam condita Roma erat, iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quem ad modum ab regibus ante ad consules venerat, translato imperio.
在罗马建国第三百零二年,最高权力发生移交,国制的形式再次改变,由执政官转为十人官,正如先前从国王过渡到执政官一样。
minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit.
这次变革由于未能持久,因而显得不那么显著。
§3.33.2laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriavere; eo citius lapsa res est repetitumque, duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque.
因为该政务官职最初令人欣喜的开端由于过度放纵而迅速败坏;政体便也以更快的速度崩溃,人们又重新要求将执政官之名与权力委任给两个人。
§3.33.3Decemviri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L. Veturius, C. Iulius, A. Manlius, P. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Postumius.
当选的十人官为:阿皮乌斯·克劳狄乌斯、提图斯·格努基乌斯、普布利乌斯·塞斯蒂乌斯、卢基乌斯·维图里乌斯、盖乌斯·尤利乌斯、奥卢斯·曼里乌斯、普布利乌斯·苏尔皮基乌斯、普布利乌斯·库里亚提乌斯、提图斯·罗米利乌斯、斯普里乌斯·波斯图米乌斯。
§3.33.4Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega invito ad patres rettulerat.
克劳狄乌斯和格努基乌斯因已被指定为该年的执政官,因而获得了这一职位作为对其原有荣誉的补偿;前一年执政官之一的塞斯蒂乌斯也因违背其同僚意愿将此事提交给元老院而获得此职位。
§3.33.5his proximi habiti legati tres, qui Athenas ierunt, simul ut pro legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova iura usui fore credebant.
紧随其后的是前往雅典的三位使者,这既是为了将该荣誉作为对其如此遥远出使的奖赏,同时也因为人们相信,这些精通外国法律的人在制定新法典时将大有裨益。
supplevere ceteri numerum.
其余的人填补了这一名额。
§3.33.6graves quoque aetate electos novissimis suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis adversarentur.
据说,在最后的投票中,一些年长者也被选入,以便他们能够不那么激烈地反对其他人的决定。
§3.33.7regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis; adeoque novum sibi ingenium induerat, ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore plebis.
由于平民的拥戴,整个政务官机构的领导权掌握在阿皮乌斯手中;他为自己换上了一种全新的人格,以至于突然间从一个严酷而残忍的平民迫害者,变成了平民之友以及各种大众风向的迎合者。
decumo die ius populo singuli reddebant.
每逢第十天,他们便轮流一人向民众主持公道。
§3.33.8eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant; collegis novem singuli accensi apparebant.
在那一天,司法主持者手中持有十二根法西斯;而其他九位同僚每人仅由一名随员陪同。
et in unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis est, summa adversus alios aequitas erat.
在他们彼此之间无比的和谐中(这种一致有时对普通公民是不利的),对其他人则展现出了极高的公正。
§3.33.9moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit.
仅记述一件事作为他们温和作风的证据便已足够。
cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum, §3.33.10invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum extitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.
尽管他们是在没有上诉权的情况下被选出的,但在贵族出身的普布利乌斯·塞斯蒂乌斯家中发现并掘出一具尸体,并被带到公民大会上时,在这一既显而易见又极其残忍的案件中,十人官盖乌斯·尤利乌斯向塞斯蒂乌斯指明了审判日期,并在民众面前充当起诉人,尽管他本人才是该案的合法法官;他放弃了自己的法定特权,以便将从政务官权力中削减的部分添加到人民的自由之中。