Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §26.48.1-26.48.14

关于城墙冠归属的争端与西庇阿的调停

第 843 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

新迦太基被占领后,为了争夺授予首个登城者的“城墙冠”,陆军百夫长与水兵之间爆发了激烈争执。在局势几近演变成暴动时,西庇阿判定两人同时登城,并向双方均授予金冠,从而平息了争端。

§26.48.1eo die Scipio, C. Laelio cum sociis navalibus urbem custodire iusso, §26.48.2ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis, qui in arcem confugerant, iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit.
那一天,西庇阿在命令盖乌斯·莱利乌斯与水兵们一同看守城市之后,亲自带领军团返回营地,并命令士兵们休养身体——他们因一日之内所有的战争劳役而疲惫不堪,因为他们不仅在战线中战斗,在夺取城市时经历了如此多的辛劳与危险,而且在城市被占领后,还与那些逃往城寨的人在不利的地形上进行了战斗。
§26.48.3postero die militibus navalibusque sociis convocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur, et sibi ac suis omnia superessent.
第二天,在召集了士兵和水手之后,他首先向不朽的神明献上赞美和感谢,因为神明不仅使他一日之内占领了西班牙最富庶的城市,而且在此之前已将整个非洲和西班牙的财富聚集于此,以至于敌人什么也没有留下,而他自己和部属则拥有一切余裕。
§26.48.4militum deinde virtutem conlaudavit, quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset, quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
接着,他高度赞扬了士兵们的勇气,因为敌人的突围、城墙的高度、未曾探测的沼泽浅滩、建在高丘上的堡垒、防守最严密的城寨,都没有阻碍他们逾越并突破一切。
§26.48.5itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse, qui primus murum ascendisset; profiteretur, qui se dignum eo duceret dono.
因此,虽然他对所有人都有所亏欠,但城墙冠的特殊荣誉属于第一个登上城墙的人;任何认为自己配得上这份礼物的人,都可以申报。
§26.48.6duo professi sunt, Q. Trebellius centurio legionis quartae et Sex. Digitius socius navalis.
两个人进行了申报:第四军团的百夫长昆图斯·特雷贝里乌斯和水兵塞克斯图斯·迪吉蒂乌斯。
nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum.
他们彼此之间的争夺,远不如他们各自激起自己所属群体成员的热情那般激烈。
§26.48.7sociis C. Laelius praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat.
舰队司令官盖乌斯·莱利乌斯支持水兵们,而马尔库斯·塞姆普罗尼乌斯·图迪塔努斯支持军团兵。
§26.48.8ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores cum se daturum pronuntiasset, qui cognita causa testibusque auditis iudicarent, uter prior in oppidum transcendisset, §26.48.9C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tris recuperatores considere et causam cognoscere iussit.
这一争执几乎演变成暴动,西庇阿宣布他将指派三名仲裁官,在查明案情并听取证人证言后,裁定哪一个人先翻墙进入城内,他在双方的代理人盖乌斯·莱利乌斯和马尔库斯·塞姆普罗尼乌斯之外,又增加了一位中立的普布利乌斯·科尔内利乌斯·考迪努斯,并命令这三位仲裁官就座审理此案。
§26.48.10cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit §26.48.11eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse, ut manus inter se conferant.
由于案件审理中发生了如此巨大的争执,原因在于那些被排除的、具有极高威望的人与其说是代理人,不如说是各方热情的组织者,盖乌斯·莱利乌斯便离开议会,来到审判台前找西庇阿,并告知他,事情的发展毫无节制与分寸,几乎就要动手打起来。
ceterum etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis.
此外,即使没有暴力,这件事情仍然是以一种令人厌恶的恶劣先例进行着,因为人们竟然企图通过欺诈和伪证来索取勇气的荣誉。
§26.48.12stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quae velint, quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem.
一边站着军团兵,另一边站着水兵,他们准备指天誓日,发誓的内容与其说是他们所知道的真理,不如说是他们心中所想的东西,并且企图用伪证来束缚的不单是他们自己和他们的性命,还有军旗、军鹰以及军事誓言的神圣性。
§26.48.13haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre.
他表示,自己是根据普布利乌斯·科尔内利乌斯和马尔库斯·塞姆普罗尼乌斯的共同意见将这些情况向他呈报的。
Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare.
西庇阿在赞扬了莱利乌斯之后,召集了全体大会,并宣布他已充分查明昆图斯·特雷贝里乌斯和塞克斯图斯·迪吉蒂乌斯是同时登上城墙的,因此他因两人的英勇而向他们双方授予城墙冠。
§26.48.14tum reliquos, prout cuiusque meritum virtusque erat, donavit; ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.
随后,他根据每个人的功劳和勇气赏赐了其余的人;在所有人之上,他给予舰队司令官盖乌斯·莱利乌斯各种赞誉,使其与自己平起平坐,并赐予他一顶金冠和三十头公牛。

词汇与语法注释

  1. §26.48.2fessosque milites... curare corpora iussit — 主动词 `iussit` 与其宾语(兼不定式主语)`fessos milites` 之间,插入了由 `quippe qui` 引导、带有虚拟语气(`dimicassent`, `adissent`, `pugnassent`)以表示原因的冗长关系从句。习语 `curare corpora` 意为通过饮食和休息来恢复体力。
  2. §26.48.4quo minus — 接在表示阻碍或阻止的动词 `deterruisset` 之后,引导阻止从句(“使他们不至于逾越……”)。`quo minus` 也常写作 `quominus`,通常接虚拟语气(在此为 `transcenderent` 和 `perrumperent`)。
  3. §26.48.11prope esse, ut manus inter se conferant — 间接引语中的无人称句(“几乎就要动手打起来”),其中 `ut` 从句充当 `prope esse`(直陈语气中为 `prope est`)的实质主语。尽管处于过去时态的语境中,但为了使叙述更加生动,此处打破了时态呼应规则,使用了现在时虚拟语气 `conferant`(历史原型的生动呈现,repraesentatio)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §26.48.1-26.48.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.48.1-26.48.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。