Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.36.1-24.36.10

马尔凯鲁斯的突袭获胜与双方增兵西西里

第 741 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马尔凯鲁斯乘叙拉古人不备将其包围击败,随后返回叙拉古。此后罗马与迦太基双方均向西西里增派援军,迦太基将领未能成功拦截罗马军队并最终撤退。

§24.36.1forte ea cura, quae adversus Poenos praeparata erat, adversus Siculos usui fuit.
碰巧,针对迦太基人所作的防备,在对付西西里人时派上了用场。
castris ponendis incompositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes, quod peditum fuit, circumvenit; eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit.
他乘着对方在安营扎寨时队伍混乱、分散之机,包围了他们,就步兵而言,他们中大多数人都没带武器;骑兵在发生了一场轻微的交火后,便与希波克拉底一起逃往阿克赖。
§24.36.2ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum, octo ferme inde milia, castra posuit.
这场战斗遏制了正企图背叛罗马人的西西里人,马尔凯鲁斯随后返回叙拉古;几天后,希米尔科与希波克拉底合兵,在离那里大约八英里的阿纳普斯河畔安营扎寨。
§24.36.3sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare praefecto classis in magnum portum Syracusas ex alto decurrere,
碰巧在同一时间,由舰队长官波米尔卡率领的五十五艘迦太基战船,也从外海驶入了叙拉古的大港。
§24.36.4et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum, — adeo uterque populus in Siciliam intentus fuit, — videri poterat.
同样,一支由三十艘五列桨战船组成的罗马舰队,在帕诺尔穆斯放下了第一军团;战争似乎已经从意大利转移开来——双方的人民都把注意力集中在西西里。
§24.36.5legionem Romanam quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus via decipitur; §24.36.6mediterraneo namque Poenus itinere duxit, legio maritimis locis classe prosequente ad Appium Claudium Pachynum cum parte copiarum obviam progressum pervenit.
希米尔科认为在帕诺尔穆斯登陆并向叙拉古进军的罗马军团毫无疑问会成为自己的猎物,结果在路线上被误导了;因为迦太基人带领军队走的是内陆路线,而罗马军团在舰队沿海路护航下,抵达了帕丘努斯,与率领部分军队前来迎接他们的阿庇乌斯·克劳狄会合。
§24.36.7nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt; et Bomilcar simul parum fidens navibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in Africam transmisit,
迦太基人也没有在叙拉古停留太久;波米尔卡一方面对自己的船只不太信任,因为罗马人的舰队数量轻易地多出一倍,另一方面,他看到无益的拖延除了加剧同盟者的物资匮乏外没有产生任何作用,便扬帆出海,渡回非洲。
§24.36.8et Himilco secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua, priusquam maioribus copiis iungeretur, occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et viribus hostem cernebat, §24.36.9ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit, ut, quocumque vocasset defectionis ab Romano spes, admoveret exercitum ac praesens suas res foventibus adderet animos.
希米尔科也曾徒劳地尾随马尔凯鲁斯前往叙拉古,以便在罗马人与更庞大的部队会合之前,寻找任何交战的机会,但在发现这种机会全无、且敌人在叙拉古因防御工事和兵力而安然无恙后,为了不因在旁枯坐和观看盟友被包围而虚度光阴,他将阵地从那里移开,以便在背叛罗马的希望发出召唤的地方移动军队,并亲自为支持他们事业的人增添勇气。
§24.36.10Murgantiam primum prodito ab ipsis praesidio Romano recipit, ubi frumenti magna vis commeatusque omnis generis convecti erant Romanis.
他首先收复了穆尔甘提亚,那里的罗马守备队被当地人自己出卖了,在那里为罗马人运送和积蓄了大量的粮食和各种物资。

词汇与语法注释

  1. 24.36.1quod peditum fuit — 由关系代名词 quod 和部分属格 peditum 构成的限制性短语,字面意思是“凡是属于步兵的部分”,即“就步兵而言,他们中的大多数人”。
  2. 24.36.3decurrere — 历史性完美式第三人称复数(decurrerunt 的缩写形式)。虽然形式上与现在时主动不定式相同,但在本句中充当主句的历史性叙述动词。
  3. 24.36.5via decipitur — via 是限定或手段夺格,意为“在路线上被误导”或“在道路上受骗”,指希米尔科对罗马军队进军路线的误判。
  4. 24.36.6Pachynum cum parte copiarum obviam progressum — progressum 是修饰名词 Appium Claudium 的完成分词(宾格)。Pachynum 是表示运动方向的地名宾格,构成了“为了迎接他们而一直行军至帕丘努斯的阿庇乌斯·克劳狄”的句法结构。
  5. 24.36.7Romanis ... habentibus — 独立夺格结构(“在罗马人拥有[双倍数量舰队]的情况下”),用以说明促使波米尔卡决定撤退的客观环境。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.36.1-24.36.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.36.1-24.36.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。