§21.1.1in parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere.
在我这部著作的这一部分中,请允许我作一前言,正如大多数历史学家在他们整部历史的开头所宣称的那样:我将要写的是有史以来所进行过的最值得纪念的战争,即迦太基人在汉尼拔的统帅下与罗马人民所进行的战争。
§21.1.2nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt.
因为没有任何在资源和国力上更为强大的国家或民族曾相互交战,这两国自身也从未有过如此巨大的力量和强健;而且他们彼此之间切磋的并非陌生的战术,而是在第一次布匿战争中已经历过的战术,战争的命运又是如此多变,胜负如此难以预料,以至于那些最终获胜的人反倒更接近于毁灭的边缘。
§21.1.3odiis etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse.
他们进行交战时所怀有的仇恨甚至几乎超过了他们的力量。 罗马人感到愤慨,是因为被征服者竟然主动向征服者挑起战争;迦太基人感到愤慨,是因为他们相信被征服的自己遭到了傲慢和贪婪的统治。
§21.1.4fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum, se cum primum posset hostem fore populo Romano.
还有这样一种传说:汉尼拔在大约九岁的时候,曾以孩子气的方式恳求父亲哈米尔卡带他去西班牙;当时阿非利加战争刚刚结束,哈米尔卡正准备将军队运往那里,在举行祭祀时,他把汉尼拔带到祭坛前,让其抚摸神圣之物并宣誓:一旦可能,他将尽早成为罗马人民的敌人。
§21.1.5angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam i insuper inposito interceptam.
失去西西里和撒丁岛极大地折磨着这位具有伟大志向的男子:因为在大约他看来,西西里是因为对局势过快产生绝望而拱手相让的,而撒丁岛则是罗马人在阿非利加动乱期间通过欺骗手段强夺而去的,甚至还在其上额外强加了贡赋。