Humanitext Reader

维吉尔 · 牧歌 §10.1-10.77

加卢斯在阿卡迪亚的失恋之悲

第 12 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

诗人请求泉水仙女阿雷图萨歌唱哀歌诗人加卢斯的失意爱情,描绘了加卢斯在阿卡迪亚受到自然与神明的慰藉,却仍因对不在身边的恋人利科里斯的徒劳之爱而痛苦挣扎。

§10.1Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: §10.2pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, §10.3carmina sunt dicenda.
阿雷图萨啊,请允诺我这最后的劳作:几首献给我的加卢斯、但要让利科里斯本人读到的歌是必须要唱的。
neget quis carmina Gallo?
谁能拒绝给加卢斯的歌呢?
§10.4sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, §10.5Doris amara suam non intermisceat undam.
愿你,当你滑行在西西里波涛之下时,苦涩的多里斯不会将她的波涛混入你的水中。
§10.6incipe; sollicitos Galli dicamus amores, §10.7dum tenera attondent simae virgulta capellae.
开始吧;让我们歌唱加卢斯那充满焦虑的爱,当塌鼻子的山羊啃食着嫩枝时。
§10.8non canimus surdis; respondent omnia silvae.
我们并非对聋者歌唱;森林会回响一切。
§10.9Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae §10.10Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
是什么样的林地,或是什么样的山谷留住了你们,水仙女奈阿得斯,当加卢斯因得不到回报的爱而消逝之时?
§10.11nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi §10.12ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
因为帕纳塞斯的山脊没有耽搁你们,平度斯的任何峰峦都没有使你们拖延,阿奥尼亚的阿加尼佩泉也是如此。
§10.13Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.
甚至连月桂树、甚至连柽柳都为他哭泣。
§10.14Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem §10.15Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
甚至那长满松树的迈纳洛斯山,也为那躺在孤岩下的他流泪,还有冰冷的吕凯乌斯山的岩石也为他哭泣。
§10.16Stant et oves circum; —nostri nec poenitet illas, §10.17nec te poeniteat pecoris, divine poeta; — §10.18et formosus ovis ad flumina pavit Adonis; §10.19venit et upilio; tardi venere subulci; §10.20uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
羊群也围站在四周;——它们并不嫌弃我们,神圣的诗人啊,你也别嫌弃这群牲畜;—— 就连俊美的阿多尼斯也曾在河畔放牧羊群;牧羊人也来了;步履迟缓的牧猪人也来了;梅纳尔卡斯也来了,身上还带着因采集冬日橡果而沾上的湿气。
§10.21Omnes “Unde amor iste” rogant “tibi?” Venit Apollo:
众人皆问:“你这爱是从何而来的?
§10.22“Galle, quid insanis?” inquit;
”阿波罗来了:他说:“加卢斯,你为何发狂?
“tua cura Lycoris §10.23perque nives alium perque horrida castra secuta est. ”
你所眷恋的利科里斯已经穿过白雪、穿过恐怖的军营去追随另一个人了。
§10.24Venit et agresti capitis Silvanus honore, §10.25florentis ferulas et grandia lilia quassans.
” 西尔瓦努斯也来了,头上戴着原野的荣耀,摇曳着盛开的茴香和巨大的百合花。
§10.26Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi §10.27sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
阿卡迪亚的神潘神来了,我们曾亲眼看见他,他因血红色的接骨木浆果和朱砂而浑身通红。
§10.28“Ecquis erit modus?” inquit;
他说:“难道没有限度吗?
“Amor non talia curat; §10.29nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, §10.30nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae. ”
爱是不在乎这些的;残酷的爱不会因眼泪而饱足,草地不会因溪流而饱足,蜜蜂不会因苜蓿而饱足,山羊不会因树叶而饱足。
§10.31Tristis at ille: “Tamen cantabitis, Arcades,” inquit §10.32“montibus haec vestris: soli cantare periti §10.33Arcades.
” 但他忧伤地说道:“阿尔卡迪亚人啊,你们总会歌唱,” “在你们的山峦上歌唱这些:唯有阿尔卡迪亚人擅长歌唱。
O mihi tum quam molliter ossa quiescant, §10.34vestra meos olim si fistula dicat amores!
噢,到那时,我的骨骸将是多么安祥地安息,如果有一天你们的笛声能歌唱我的爱情!
§10.35Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem §10.36aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
但愿我曾是你们中的一员,要么是你们牲畜群的看守者,要么是成熟葡萄的采摘者!
§10.37Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas, §10.38seu quicumque furor—quid tum, si fuscus Amyntas; §10.39et nigrae violae sunt et vaccinia nigra— §10.40mecum inter salices lenta sub vite iaceret; §10.41serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
的确,无论菲莉丝是我的心上人,还是阿敏塔斯,或是任何狂热的爱人——如果阿敏塔斯皮肤黝黑又怎样;黑色堇菜也是黑的,黑色风信子也是黑的—— 他(或她)会和我一起躺在柳树林中、柔韧的葡萄藤下;菲莉丝会为我采摘花环,阿敏塔斯会为我歌唱。
§10.42Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, §10.43hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
这里有冰凉的泉水,这里有柔软的草地,利科里斯啊,这里有林地;在这里,我愿与你一同消磨此生。
§10.44Nunc insanus amor duri me Martis in armis §10.45tela inter media atque adversos detinet hostes: §10.46tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
如今,狂热的爱却把我留在了残酷战神的武装之中,留在枪林弹雨和迎面相峙的敌人之间:你远离祖国(但愿我不至于相信如此之事!
§10.47Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni §10.48me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant!
)独视阿尔卑斯的冰雪,啊,冷酷的人,和莱茵河的严寒,独自一人而没有我:啊,愿严寒不要伤害你!
§10.49ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
啊,愿锋利的冰面不要割破你娇嫩的双脚!
§10.50Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu §10.51carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
我要去,把我用卡尔基斯诗体创作的歌谣,用西西里牧人的芦笛来演奏。
§10.52certum est in silvis, inter spelaea ferarum §10.53malle pati, tenerisque meos incidere amores §10.54arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
我已下定决心,在森林里,在野兽的洞穴中,甘愿受苦,并在年轻的树木上刻下我的爱;树木会成长,而你们也随之成长,我的爱啊。
§10.55Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis, §10.56aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt §10.57frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
与此同时,我将与仙女们为伴游历迈纳洛斯山,或是狩猎凶猛的野猪:任何严寒都不能阻挡我用猎犬围剿帕耳忒尼俄斯的林地。
§10.58iam mihi per rupes videor lucosque sonantis §10.59ire; libet Partho torquere Cydonia cornu §10.60spicula:—tamquam haec sit nostri medicina furoris, §10.61ut deus ille malis hominum mitescere discat!
如今,我仿佛觉得自己在岩石和鸣响的神圣树林中穿行;我乐于用帕提亚的弓射出基多尼亚的箭矢:——仿佛这就是我们狂热之爱的良药,仿佛那位神明会因人类的苦难而学会变得温和一样!
§10.62Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis §10.63ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
如今,无论是哈玛德律阿得斯,还是歌谣本身,都不能再取悦我;森林啊,你们自己也再次离去吧。
§10.64non illum nostri possunt mutare labores, §10.65nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, §10.66Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, §10.67nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, §10.68Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
我们的任何辛劳都无法改变他,即使我们在严寒之中饮用赫布罗斯河的水,在阴雨绵绵的冬日里承受锡托尼亚的积雪,亦或,当高大榆树上枯死的树皮干瘪之时,我们在巨蟹座的星辰下赶着埃塞俄比亚人的羊群。
§10.69omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori. ”
爱征服一切;我们也向爱屈服吧。
§10.70Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, §10.71dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
” 女神们啊,你们的诗人唱出这些就已经足够了,当他坐着、用纤细的蜀葵编织小篮子的时候。
§10.72Pierides; vos haec facietis maxima Gallo— §10.73Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, §10.74quantum vere novo viridis se subicit alnus.
皮埃里亚的女神们啊;你们要使这些歌对加卢斯来说具有最大的价值—— 加卢斯,我对他的爱每小时都在增长,正如初春时绿色的赤杨往上挺拔生长一样。
§10.75Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra; §10.76iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
让我们站起来吧;阴凉往往会对歌唱者有害;杜松的阴影沉重;阴影也会伤害庄稼。
§10.77Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.
吃饱了就回家吧,黄昏星来了,走吧,山羊们。

词汇与语法注释

  1. §10.3pauca meo Gallo... carmina sunt dicenda — 主动词是带有动形容词的被动周边式 `sunt dicenda`(必须被歌唱),其主语是 `pauca carmina`(几首歌)。关系从句 `quae legat` 使用现在时虚拟语气,表示目的或特征(“让利科里斯本人读到的”)。
  2. §10.11Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi ulla — 主语是 `iuga`(山脊,中性复数主格),形容词 `ulla` 与之修饰一致。`Parnasi` 和 `Pindi` 为属格,修饰 `iuga`。`fecere` 是完成时第三人称复数 `fecerunt` 的缩略形式,意为“延迟、耽搁”。
  3. §10.22tua cura Lycoris — `cura`(关怀、忧虑)在此处用作指代“爱恋的对象、心上人”的抽象名词转喻用法,与 `Lycoris` 构成同格语。
  4. §10.46nec sit mihi credere tantum — 现在时虚拟语气 `sit` 表示愿望(“愿不至于……”)或可能性,不定式 `credere` 作实质主语。`mihi` 是与格(“于我”)。`tantum` 是中性单数宾格,作 `credere` 的宾语(“相信如此重大的事”)。
  5. §10.50Chalcidico... versu — 指源自卡尔基斯(优波亚岛)诗人欧福里翁的哀歌体诗。这反映了加卢斯曾将欧福里翁的希腊诗作翻译和改编为拉丁语。
  6. §10.60tamquam haec sit nostri medicina furoris — `tamquam` 引导假设比较从句(“仿佛是……”),支配现在时虚拟语气 `sit` 和 `discat`(第61行)。复数属格 `nostri` 在此表示单数(“我的”)。

引用这一段

维吉尔, 牧歌 §10.1-10.77. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0690.phi001.humanitext-lat2:10.1-10.77

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。