§8.44.1Caesar, cum suam lenitatem cognitam omnibus sciret neque vereretur ne quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse, neque exitum consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures consilia inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos existimavit.
凯撒自知自己的宽大为众人所共知,且不担心自己会被视为因天性残忍而采取了过于严厉的手段,又担心如果更多的人以这种方式在不同地点策划叛乱,自己的征服计划将永无止境,因此他认为应当以惩一儆百的惩罚来震慑其余的人。
§8.44.2Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena improborum.
于是,他砍去了所有拿起武器反抗之人的双手,但宽免了他们的性命,以便让这些恶徒所受的惩罚更加昭著。
§8.44.3Drappes, quem captum esse a Caninio docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore gravioris supplici paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit.
我曾提到被卡尼尼乌斯俘获的德拉佩斯,不知是因为束缚的屈辱和痛苦,还是因为害怕受到更严厉的惩罚,在几天内绝食,并以此死去。
§8.44.4Eodem tempore Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi, cum in potestatem venisset Epasnacti Arverni §8.44.5(crebro enim mutandis locis multorum fidei se committebat, quod nusquam diutius sine periculo commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset, quam inimicum deberet Caesarem habere), §8.44.6hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani, sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem deduxit.
同一时期,我曾写道从战斗中逃脱的拉克特里乌斯,当他落入阿尔维尼人埃帕斯纳克图斯的手中时(因为他似乎在任何地方都无法在没有危险的情况下停留太久,所以经常通过变换地方来将自己托付给许多人的信义,因为他深知自己必然会使凯撒成为多么危险的敌人),这个人被身为罗马人民极亲密之友的阿尔维尼人埃帕斯纳克图斯,毫不犹豫地捆绑着押送到了凯撒面前。