§8.42.1Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos.
城内居民因这一灾难而惊恐万分,他们用兽脂、沥青和木瓦装满木桶;他们将这些着火的木桶推向我军的工事,并同时发起极其猛烈的战斗,企图以交战的危险吓退罗马人,阻止他们灭火。
§8.42.2Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit.
突然,工事本身燃起了熊熊大火。
Quaecumque enim per locum praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehendebant id ipsum quod morabatur.
因为任何从陡峭斜坡上滚落下来的东西,一旦被防雨棚和土垒阻挡,就会引燃阻挡它们的那件东西本身。
§8.42.3Milites contra nostri, quamquam periculoso genere proeli locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo sustinebant animo.
相比之下,我们的士兵虽然受到危险的战斗方式和不利地形的压迫,但仍以极其勇敢的斗志坚守住了一切。
§8.42.4Res enim gerebatur et excelso loco et in conspectu exercitus nostri, magnusque utrimque clamor oriebatur.
因为战斗是在高处进行的,且就在我们全军的目睹之下,双方都爆发出了巨大的呐喊声。
§8.42.5Ita quam quisque poterat maxime insignis, quo notior testatiorque virtus esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat.
这样,每个人都尽可能地显露自己,好让自己的英勇行为得到更明确的认可和见证,从而迎着敌人的投射兵器和烈火挺身而出。