§7.63.1Defectione Aeduorum cognita bellum augetur.
得知埃杜伊人叛变后,战争规模扩大。
Legationes in omnes partes circummittuntur: §7.63.2quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur; §7.63.3nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant.
使者被派往四面八方:他们尽其在影响力、威信和金钱方面所拥有的全部力量,努力争取各部落;他们得到了凯撒寄存留在他们那里的质子,并通过处死这些人来恐吓那些犹豫不决的人。
§7.63.4Petunt a Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet.
埃杜伊人请求维钦托利到他们那里去,并共同商讨进行战争的计划。
§7.63.5Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur.
请求获准后,他们竭力要求将最高指挥权移交给他们,因这一问题引发争议,全高卢的会议在比布拉克特召集。
Eodem conveniunt undique frequentes.
各地的人纷纷聚集到那里。
§7.63.6Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem.
此事交付大众表决:所有人无一例外地赞成由维钦托利担任统帅。
§7.63.7Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent.
雷米人、林戈内斯人和特雷维里人缺席了这次会议:前两者是因为他们保持着与罗马人的友好关系;特雷维里人则因为他们距离较远且受到日耳曼人的压迫,这就是他们不参与整个战争、也不向任何一方派遣援军的原因。
§7.63.8Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent.
埃杜伊人怀着极大的痛苦忍受着自己失去领导地位的现实,他们抱怨命运的转变,并怀念凯撒对他们的宽大;然而,既然战争已经发动,他们不敢将自己的计划与其他部落割裂开来。
§7.63.9Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent.
不情愿地,被寄予极高期望的青年埃波雷多里克斯和维里多马鲁斯服从了维钦托利的指挥。