§7.50.1Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri virtute confiderent, subito sunt Aedui visi ab latere nostris aperto, quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat.
在近距离进行着极为激烈的战斗时,敌人凭借着地形和人数,我军则凭着勇气,突然在我们的无防备侧面出现了埃杜伊人,他们是恺撒为了分散敌人的兵力,从右侧的另一条通道派去的。
§7.50.2Hi similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris humeris exsertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant.
这些人在武装上的相似使我们的士兵大为惊恐;虽然可以注意到他们露出了右肩——这通常是事先约定好的标志,但士兵们仍认为这正是敌人为了欺骗他们而特意做出的。
§7.50.3Eodem tempore Lucius Fabius centurio quique una murum ascenderant circumventi atque interfecti muro praecipitabantur.
与此同时,百人队长卢修斯·法比乌斯和那些与他一同爬上城墙的人被包围杀害,从城墙上推了下去。
§7.50.4Marcus Petronius, eiusdem legionis centurio, cum portam excidere conatus esset, a multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis manipularibus suis, qui illum secuti erant, "Quoniam," inquit, "me una vobiscum servare non possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi.
同军团的百人队长马尔库斯·佩特罗尼乌斯试图劈开城门,但被大批敌人压制,且已身负重伤,对自己的生命感到绝望,他对跟随着他的同中队士兵说:“既然我无法和你们一起保全自己,至少我也一定会为你们的生命着想,是我在荣誉感的驱使下把你们带入了险境。
§7.50.5Vos data facultate vobis consulite.
你们有了机会,就各自寻找生路吧。
"Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis reliquos a porta paulum summovit.
”说完,他冲入敌阵,杀指了两人,并将其余的人从城门处稍微击退。
§7.50.6Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit, "meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt.
对试图前来营救的部下,他说:“你们试图拯救我的生命是徒劳的,我的鲜血和力量已经衰竭。
Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite.
因此,趁现在还有机会,快走吧,回到军团那里去。
"Ita pugnans post paulum concidit ac suis saluti fuit.
”他就这样战斗着,不久便倒下了,但他成为了部下的救星。