§7.17.1Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a] flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare loci natura prohibebat.
恺撒在城镇的那个部分设下营地,正如我们上面所说,该处因河流和沼泽而中断,只有一个狭窄的通道,于是他开始准备土垒,推进掩体,并建造两座攻城塔;因为那里的自然地势阻碍了进行包围。
§7.17.2De re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt.
在粮食供给问题上,他不断敦促波伊人和哈埃杜伊人;其中一方(哈埃杜伊人)因行事毫无热情,提供不了多少帮助;另一方(波伊人)则因国家弱小贫弱,财力有限,很快就消耗光了他们所拥有的一切。
§7.17.3Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna.
由于波伊人的贫穷、哈埃杜伊人的懈怠以及建筑物的焚毁,军队陷入了极度的粮食匮乏,以至于士兵们一连几天缺少粮食,全靠从较远的村庄赶来的牲畜来维持极度的饥饿;然而,从他们那里却听不到一句话,是不配罗马人民尊严和以往胜利的。
§7.17.4Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id faceret, petebant: §7.17.5sic se complures annos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, nusquam infecta re discederent: §7.17.6hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent: §7.17.7praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus Romanis, qui Cenabi perfidia Gallorum interissent, parentarent.
甚至当恺撒在工事中对各个军团单独训话,并表示如果他们觉得匮乏过于难以忍受,他就放弃围攻时,所有人全都请求他不要这样做:他们说,自己在他的指挥下服役了数年,从未蒙受过任何耻辱,也从未在事情未成的情况下从任何地方撤退;如果他们放弃了已经开始的围攻,他们将把这视为一种耻辱;与其不对那些因高卢人的背叛而在凯纳布姆丧生的罗马公民进行祭奠与复仇,不如忍受一切艰难困苦。
§7.17.8Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur.
他们把这同样的话嘱托给百夫长和军中护民官,以便通过他们传达给恺撒。