§5.21.1Trinobantibus defensis atque ab omni militum iniuria prohibitis Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt.
特里诺文特人得到保护且免受士兵们的任何侵害后,塞尼马格尼人、塞贡蒂亚基人、安卡利特斯人、比布罗基人和卡西人派遣使者,向恺撒投降。
§5.21.2Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit.
恺撒从他们那里得知,卡西维劳努斯的城镇离该地不远,那里有森林和沼泽作为防守,且聚集了相当数量的人口和牲畜。
§5.21.3Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt.
而不列颠人所称的“城镇”,是指他们为了躲避敌人的入侵而习惯聚集的地方,即用土垒和战壕将茂密的森林围起来进行防御的场所。
§5.21.4Eo proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit.
他率领军团前往该地:发现该处凭借自然地势和人工工事防守极佳;然而,他仍试图从两个方向发起进攻。
§5.21.5Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt.
敌人稍微抵抗了一下,便无法承受我们士兵的猛攻,从城镇的另一侧逃之夭夭。
§5.21.6Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.
在那里发现了大量的牲畜,许多人在逃跑途中被捕获并被杀死。