§4.6.1Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur.
凯撒了解了这种习俗后,为了避免面临更严重的战争,比他平时习惯的更早出发前往军队。
§4.6.2Eo cum venisset, ea quae fore suspicatus erat facta cognovit: §4.6.3missas legationes ab non nullis civitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab Rheno discederent: omnia quae[que] postulassent ab se fore parata.
当他到达那里时,发现他之前预料会发生的事情已经发生了:即一些部族已经向日耳曼人派遣了使节,邀请他们离开莱茵河,并承诺他们所要求的一切都将由他们准备妥当。
§4.6.4Qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant.
日耳曼人受到这种希望的鼓舞,已经开始在更广泛的区域内游荡,并且已经进入了埃布罗内斯人和孔德鲁西人的领土,这两个部落是特雷维里人的附庸。
§4.6.5Principibus Gallice evocatis Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit.
凯撒召集了高卢的首领们,他认为自己所了解到的事情应该对他们隐瞒;在安抚并鼓舞了他们的情绪之后,他征集了骑兵,决定与日耳曼人开战。