§2.6.1Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt.
离这座营地八英里处,有一座属于雷米人的城镇,名叫比布拉克司。 比利时人直接在行军途中以猛烈的攻势开始围攻它。
Aegre eo die sustentatum est.
那天,守军艰难地坚持了下来。
§2.6.2Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt.
\n 高卢人的攻城方法与比利时人相同,如下:当大批人马四面合围整座城墙,开始从各处向城墙投掷石块,使得城墙上没有防守者时,他们便结成龟甲阵(testudo)逼近城门并挖掘墙基。
Quod tum facile fiebat.
当时这很容易做到。
§2.6.3Nam cum tanta multitudo lapides ac tela coicerent, in muro consistendi potestas erat nulli.
\n 因为当如此众多的人投掷石块和投射兵器时,没有任何人能够站立在城墙上。
§2.6.4Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praeerat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.
\n 当夜幕降临、围攻结束时,雷米人伊克基乌斯——他在同胞中享有极高的贵族地位和威望,当时正主管该镇,也是此前作为和平使者来到恺撒那里的成员之一——派使者送信给恺撒,声称如果不给他派来援军,他将无法再坚持下去。