§2.34.1Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani esse redactas.
同时,普布利乌斯·克拉苏——恺撒曾派他率领一个军团前往维内蒂人、维内利人、奥西斯米人、科里奥索利特人、埃苏维人、奥莱尔基人和雷多内斯人(这些是沿海的城邦,濒临大洋)——向恺撒报告,所有这些城邦都已被置于罗马人民的统治和权力之下。