§1.53.1Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt.
于是战斗得以重振,所有敌人都转身逃跑,直到逃到距离该地约五十英里的莱茵河畔,他们才停止逃跑。
§1.53.2Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt.
在那里,极少数人要么依靠自己的体力试图游过去,要么找到了小船,从而找到了生路。
§1.53.3In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.
在这些人中就有阿里奥维斯图斯,他发现了一只系在岸边的船,便乘着它逃走了;我们的骑兵追上了其余所有人,并将其全部杀死。
§1.53.4Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit;
阿里奥维斯图斯有两个妻子,一个是苏维汇族人,是他从家乡带出来的;另一个是诺里库姆人,是沃基奥国王的妹妹,是她哥哥送来,由他在高卢娶下的。 两个妻子都在这次逃亡中丧生。
duae filiae: harum altera occisa, altera capta est.
还有两个女儿,其中一个被杀,另一个被俘。
§1.53.5C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit.
盖乌斯·瓦莱里乌斯·普罗基鲁斯在逃跑中被看守用三重锁链锁着押送时,正好遇到了亲自率领骑兵追击敌人的凯撒。
§1.53.6Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat.
这件事情确实给凯撒带来了不亚于胜利本身的快乐,因为他看到这位高卢行省最高尚的人、自己的好友和宾客,被从敌人手中夺回并归还给自己,而命运也没有因为他的灾难而减少这份巨大的快乐和祝贺。
§1.53.7Is se praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem.
普罗基鲁斯说,在他本人在场的情况下,人们曾三次通过抽签来决定他的命运:是立即用火烧死,还是留到另一个时间。 多亏了签运,他才得以安然无恙。
§1.53.8Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
同样,马尔库斯·梅蒂乌斯也被找到并送回到凯撒身边。