§1.10.1Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia.
凯撒得到报告,赫尔维蒂人企图穿过塞夸尼人和哈埃杜伊人的领地,向萨恩托内斯人的领地进军。 后者的领地距离托洛萨特斯人的领地不远,而托洛萨特斯人是位于属州内的部族。
§1.10.2Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet.
他意识到,如果这件事成为现实,让好战且仇视罗马人民的人们邻接于无遮蔽且极度富庶的粮食产区,将会给属州带来极大的危险。
§1.10.3Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit.
由于这些原因,他任命副将提图斯·拉比埃努斯负责他所修筑的防线;他本人则通过强行军赶往意大利,在当地征召了两个军团,并将正在阿奎莱亚附近越冬的三个军团带出冬营,随后率领这五个军团,沿着穿过阿尔卑斯山进入远加利亚的最短路线急行军。
§1.10.4Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur.
在那里,刻乌特罗内斯人、格赖奥凯利人和卡图里格斯人占领了高地,企图阻碍军队行军。
Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit.
在数次战斗中击退他们后,凯撒从近属州最边境的城镇奥凯鲁姆出发,于第七天抵达远属州的沃孔蒂伊人领地;接着,他将军队带入阿洛布罗格斯人的领地,再从阿洛布罗格斯人那里带入塞古西亚维人的领地。
Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
后者是属州之外、罗讷河对岸的第一支部落。