Humanitext Reader

泰伦提乌斯 · 兄弟 §945c-999c

德美亚的连番要求与严厉背后的真情

第 18 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

德美亚逼迫米基翁做出包括释放奴隶西鲁斯在内的一系列大方让步,以此揭穿其一味纵容的虚浮本质。最后德美亚道出自己以往严厉管教背后的真挚爱意,并承诺今后将给予孩子们真正的引导,全剧在掌声中闭幕。

§945cAge prolixe, Micio.
德美亚:大方一点吧,米基翁。
§946Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea §947Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.
米基翁:尽管这在我看来是错误的、愚蠢的、荒谬的,且与我的生活方式不符,但既然你们如此渴望,那就这样吧。
§947bBene facis:
埃斯基内斯:您做得太好了。
§948Merito te amo.
我理所当然地爱您。
Verum— §948bQuid?
但是—— 米基翁:什么?
§948cEgo dicam, hoc quum fit quod volo.
埃斯基内斯:既然我所希望的事已经成了,我就直说了。
§949Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,
德美亚:现在还剩下什么?
§950Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
赫吉奥是他们最近的亲戚,也是我们的姻亲,而且很穷:我们应该为他做点好事。
§951Quid facere?
米基翁:做什么好事?
§951bAgelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras: §952Huic demus qui fruatur.
德美亚:城郊有一小块土地,是你租给别人的:让我们把它送给他,让他享用吧。
§952bPaulum id autem?
米基翁:那一小块?
§952cSi multum est, tamen §953Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.
德美亚:即使很大,但仍然必须这么做:他就像她的父亲一样,他是个好人,是自己人,给他也是合情合理的。
§954Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio, §955Bene et sapienter dixti dudum: "Vitium commune omnium est, §956Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus.
德美亚:最后,米基翁,现在我要把你刚才说得非常好且非常智慧的那句话当成我自己的话了:“到了老年,对财产过于执着,这是所有人共同的毛病。
"Hanc maculam nos decet §957Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet.
”我们理应避开这个污点:这话确实说得对,实际上也应该照做。
§958Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.
米基翁:随它去吧。 既然他想要,就给吧。
§958bMi pater.
埃斯基内斯:我的父亲!
§959Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.
德美亚:现在你从身体到心灵都确实是我的亲兄弟了。
§959bGaudeo.
米基翁:这很令人高兴。
§960Suo sibi gladio hunc iugulo.
德美亚:(自言自语)我用他自己的剑抹了他的脖子。
§960bFactum est quod iussisti, Demea.
西鲁斯:德美亚主人,您吩咐的事已经办好了。
§961Frugi homo es.
德美亚:你是个诚实的人。
Ego edepol hodie mea quidem sententia §962Iudico Syrum fieri esse aequum liberum.
凭波鲁克斯发誓,依我看,今天应该让西鲁斯获得自由。
§962bIstunc liberum?
米基翁:让那家伙获得自由?
§963Quodnam ob factum?
凭什么功劳?
§963bMulta.
德美亚:许多。
§963cO noster Demea, edepol vir bonus es.
西鲁斯:噢,我们的德美亚,凭波鲁克斯发誓,您真是个好人。
§964Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo; §965Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia.
我从小就悉心照料你们这两位公子;我教导他们、劝戒他们,把我能做的所有好建议都传授给他们。
§966Res apparet.
德美亚:成果很明显。
Et quidem porro haec; obsonare cuni fide, §967Scortum adducere, apparare de die convivium; §968Non mediocris hominis haec sunt officia.
而且还有这些:忠实地采购,带妓女来,白天就准备好宴会;这些可不是普通人能做的工作。
§968bO lepidum caput!
西鲁斯:噢,真是一位极好的人!
§969Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit, §970Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt: §971Denique hic vult fieri.
德美亚:最后,今天在买下这个女琴手的事上,他也是个帮手,他办得很好:给他回报是应该的,其他奴隶也会变得更好;总之,这孩子希望他获得自由。
§971bVin tu hoc fieri?
米基翁:(对埃斯基内斯)你希望这事成真吗?
§971cCupio.
埃斯基内斯:我渴望如此。
§971dSi quidem
米基翁:既然你希望。
§972Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto.
西鲁斯,过来,到我这里:你自由了。
§972bBene facis.
西鲁斯:您做了一件大好事。
§973Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea.
我感谢所有人,此外也特别感谢您,德美亚。
§974Gaudeo.
德美亚:我很高兴。
§974bEt ego.
埃斯基内斯:我也是。
§974cCredo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium, §975Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam.
西鲁斯:我相信。 但愿这喜悦能永远持续下去,让我能看到我的妻子弗里吉亚也和我一起获得自由。
§976Optimam quidem mulierem.
德美亚:那确实是个极好的女人。
§976bEt quidem tuo nepoti, huius filio, §977Hodie primam mammam dedit haec.
西鲁斯:而且,对于您的孙子,也就是这位公子的儿子,她今天喂了第一口奶。
§977bHercle vero serio, §978Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet.
德美亚:凭赫拉克勒斯发誓,说真的,如果她真的喂了第一口奶,毫无疑问让她获得解放是理所当然的。
§979Ob eam rem?
米基翁:就因为这事?
§979bOb eam.
德美亚:就因为这。
Postremo a me argentum quanti est sumito.
最后,她值多少钱,你就从我这里拿。
§980Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant.
西鲁斯:德美亚,愿所有的神明永远赐予你所期盼的一切。
§981Syre, processisti hodie pulchre.
米基翁:西鲁斯,你今天进展得很顺利。
§981bSi quidem porro, Micio, §982Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu §983Dederis unde utatur; reddet tibi cito.
西鲁斯:米基翁,如果接下来您能尽到您的本分,给这家伙手头一些小钱去周转,他很快就会还给您的。
§983bIstoc vilius.
米基翁:一文不值,他什么都不会还。
§984Frugi homo est.
德美亚:他是个老实人。
§984bReddam hercle; da modo.
西鲁斯:凭赫拉克勒斯发誓,我一定会还的,只要您给。
§984cAge pater.
埃斯基内斯:行行好吧,父亲。
§984dPost consulam.
米基翁:我以后再考虑。
§985Faciet.
德美亚:他会给的。
§985bO vir optime.
西鲁斯:噢,最好的人啊!
§985cO mi pater festivissime.
埃斯基内斯:噢,我最和气的老爸!
§986Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?
米基翁:这是怎么回事? 是什么让你突然改变了脾气?
§987Quod prolubium? quae istaec subita est largitas?
什么样的冲动? 这突然的慷慨是从哪里来的?
§987bDicam tibi;
德美亚:我来告诉你。
§988Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant, §989Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono: §990Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.
是为了向你证明,这些孩子之所以认为你温和风趣,并不是源于真正的生活方式,也不是源于公平与善良,而是源于迎合、姑息和施舍,米基翁。
§991Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine, §992Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor, §993Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet:
如今,埃斯基内斯,如果你们因为我不对你们对错不分地百依百顺,从而讨厌我的生活方式,那我就不管了:挥霍、购买、做你们喜欢的事去吧。
§994Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam §995Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum, §996Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco; §997Ecce me qui id faciam vobis.
但如果你们反而希望,对那些由于年轻你们看得不够清、更急切地渴望、却没有足够考虑到的事情,由我来加以指责和纠正,并在适当的时候顺从你们,那么瞧,我随时可以为你们做这些。
§997bTibi, pater, permittimus:
埃斯基内斯:父亲,我们听您的。
§998Plus scis quid facto opus est.
您更懂得该做些什么。
Sed de fratre quid fiet?
但是关于我弟弟,该怎么办?
§998bSino;
德美亚:由他去吧。
§999Habeat; in istac finem faciat.
让他留着她,但就在她身上到此为止。
§999bIstuc recte.
埃斯基内斯:这样太好了。
§999cPlaudite.
德美亚:鼓掌吧!

词汇与语法注释

  1. 948choc quum fit quod volo — 连词 quum (cum) 搭配直陈式现在时 fit,引导一个时间兼原因从句:“既然(我所期望的)这件事情正在发生”。其中 hoc 是关系代词 quod 的先行词。
  2. 960Suo sibi gladio hunc iugulo — 短语 'suo sibi' 结合了反身物主形容词 'suo' 与起强调作用的反身代词与格 'sibi'(“用他自己那把剑”),比喻德美亚利用米基翁自己的宽容逻辑来反制米基翁。
  3. 983bIstoc vilius — 极具口语化和省略的表达方式。字面意思是“比那还便宜”,这里是米基翁冷嘲热讽地暗示他能收回的钱“比马上还还要少”,即西鲁斯根本不会还钱(一文不值)。

引用这一段

泰伦提乌斯, 兄弟 §945c-999c. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.humanitext-lat2:945c-999c

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。