Humanitext Reader

普劳图斯 · 商人 §785-855

多里帕传召父亲与埃乌蒂科斯的吉报

第 13 段,共 16 段 · 拉丁语

内容简介

怀疑丈夫利西马科斯不忠的多里帕派人去请父亲,而正准备离开祖屋流亡的卡里努斯则从朋友埃乌蒂科斯那里得到了幸运的消息。

§785nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male §786measque in aedis sic scorta obductarier.
多里帕:凭波鲁克斯发誓,我绝不容忍自己结下如此糟糕的婚姻,也绝不容忍妓女们被这样带进我的家里。
§787Syra, i, rogato meum patrem verbis meis, §788ut veniat ad me iam simul tecum. —
西拉,去,用我的话去请我的父亲,让他现在就和你一起到我这里来。
§788bEo. —
西拉:我这就去。
§789Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro.
利西马科斯:求你了,老婆,你不知道是怎么回事。
§790conceptis verbis iam iusiurandum dabo, §791me numquam quicquam cum illa—iamne abiit Syra?
我现在就可以用正式的誓词发誓,我绝没有和她……西拉已经走了吗?
§792perii hercle.
凭赫拉克勒斯发誓,我完单了。
ecce autem haec abiit.
而且瞧,她也走了。
vae misero mihi.
可怜的我真命苦!
§793at te, vicine, di deaeque perduint, §794cum tua amíca cumque amationibus.
但是你,邻居,愿神明和女神们毁灭你,连同你的情妇和你的风流韵事!
§795suspicione implevit me indignissime, §796concivit hostis dómi: uxór acerrumast.
他让我蒙受了最不公正的怀疑,并在我家里挑起了一个敌人:我的妻子真是极其泼辣。
§797ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar, §798me istanc capillo protracturum esse in viam, §799nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.
我要去广场,把这事告诉德米波,如果他不把那个女人从这所房子里带到他想带去的任何地方,我就要揪着她的头发把她拖到街上去。
§800uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi, §801iubeas, si sapias, haec intró auferrier: §802eadem licebit mox cenare rectius. —
老婆,喂,老婆,虽然你对我生气,但如果你聪明的话,你就应该让人把这些东西搬进去;同时,待会儿就能更正规地吃晚饭了。
§803Era quo me misit, ad patrem, non est domi: §804rus abiisse aibant.
西拉:女主人派我去找的老爷不在家;他们说他去乡下了。
nunc domum renuntio.
我现在回大宅复命。
§805Defessus sum urbem totam pervenarier: §806nihil investigo quicquam de illa muliere.
卡里努斯:走遍了整个城市,我累坏了;我没有找到那个女人的任何线索。
§807sed mater rure rediit, nam video Syram §808astare ante aedis.
但母亲已经从乡下回来了,因为我看见西拉站在房子前面。
Syra.
西拉!
§808bQuis est qui me vocat?
西拉:是谁在呼唤我?
§809Erus atque alumnus tuos sum.
卡里努斯:我是你的主人,也是你抚养大的孩子。
§809bSalve, alumne mi.
西拉:您好,我的乖孩子。
§810Iam mater rure rediit? responde mihi.
卡里努斯:母亲已经从乡下回来了吗? 回答我。
§811Sua quidem salute ac familiai maxuma.
西拉:确实回来了,她自己和家人们都极其平安。
§812Quid istúc negotist?
卡里努斯:那是怎么一回事?
§812bTuos pater bellissumus §813amicam adduxit intro in aedis.
西拉:你那极好的父亲把一个情妇带进家里来了。
§813bQuo modo?
卡里努斯:怎么会?
§814Adveniens mater rure eam offendit domi.
西拉:母亲从乡下回来时,在家里撞见了她。
§815Pol haud censebam istarum esse operarum patrem.
卡里努斯:凭波鲁克斯发誓,我真没想到父亲会是做出那种事的人。
§816etiam nunc mulier intust?
现在那女人还在里面吗?
§816bEtiam.
西拉:还在。
§816cSequere me. —
卡里努斯:跟紧我。
§817Ecastor lege dura vivont mulieres §818multoque iniquiore miserae quam viri.
西拉:凭卡斯托尔发誓,女人生活在严酷的法律之下,可怜的她们承受着比男人不公平得多的待遇。
§819nam si vir scortum duxit clam uxorem suam, §820id si rescivit uxor, impunest viro; §821uxor virum si clam domo egressa est foras, §822viro fit causa, exigitur matrimonio.
因为如果丈夫瞒着妻子把妓女带回家,妻子要是查明了,丈夫也免受惩罚;但如果妻子瞒着丈夫走出家门,就会成为丈夫的借口,她就会被逐出婚姻。
§823utinam lex esset eadem quae uxori est viro; §824nam uxor contenta est, quae bona est, uno viro: §825qui minus vir una uxore contentus siet?
但愿丈夫也有和妻子相同的法律;因为好妻子只要有一个丈夫就满足了,为什么丈夫不能只满足于一个妻子呢?
§826ecastor faxim, si itidem plectantur viri, §827si quis clam uxorem duxerit scortum suam, §828ut illae éxiguntur quae in se culpam commerent, §829plures viri sint vidui quam nunc mulieres. —
凭卡斯托尔发誓,如果男人也受到同样的惩罚,要是谁瞒着妻子把妓女带回家,就像那些犯了错而被驱逐的女人一样(被驱逐),那么鳏夫的数量会比现在的寡妇还要多。
§830Límen superum ínferumque, salve, simul autem vale:
卡里努斯:门楣和门槛啊,向你们问好,同时也向你们告别!
§831hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.
今天,我最后一次把脚迈出我父亲的家。
§832usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium §833interemptust, interfectust, alienatust.
这所房子的使用、享有、食物和生活,如今对我而言已被夺走、消灭、疏远了。
occidi.
我完蛋了。
§834di penates meum parentum, familiai Lar pater, §835vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.
我父母的家神啊,家族的拉尔父神,我把父母的财产托付给你们,愿你们好好守护。
§836ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem, §837aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo; §838nám ubi mores deteriores increbrescunt in dies, §839ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere §840ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, §841ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
我要为自己去寻找其他的家神,另一个拉尔,另一个城市,另一个国家:我厌恶雅典人;因为在道德日益败坏、无法彻底分清谁是朋友谁是不忠之人的地方,在心中最喜爱之物被夺走的地方,即使被授予王权,那也不是一个令人向往的国家。
§842Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus, §843spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.
埃乌蒂科斯:神明与人类的见证者、同时也是人类的女主宰啊,你将这期盼已久的希望呈现在我面前,我向你致谢。
§844ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?
有哪个神现在会为我的快乐而一同快乐呢?
§845domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi, §846vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum; §847eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi, §848iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam §849.
我苦苦寻找的东西就在家里:我找到了六个伙伴,生命、友情、公民身份、快乐、游戏和欢笑;通过找到它们,我同时把最坏的东西送到了深渊:愤怒、敌意、悲伤、泪水、流放和匮乏。
§850date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.
神啊,求你们让我能尽快见到她。
§851Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam; §852egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger, §853egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, §854egomet mihi fero quod usust.
正如你们所见,我已准备就绪:我摒弃了傲慢;我亲自担任我自己的随从、侍者、马匹、马夫和侍卫,我自己是我自己的指挥官,同时我自己顺从我自己,我自己为自己携带所需之物。
o Cupido, quantus es.
哦,丘比特,你多么伟大。
§855nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,
因为你通过自己的作为,轻而易举地让任何人都充满自信。

词汇与语法注释

  1. 786obductarier — 古老的被动不定式形式,相当于古典拉丁语的 `obduci`。这种较长的词尾常见于普劳图斯等早期拉丁语作家。
  2. 793perduint — 古老的三人称复数现在时虚拟语气,相当于古典拉丁语的 `perdant`。常用于表示祝愿(祈愿),尤其是涉及神明诅咒的公式化表达中。
  3. 826faxim — 古老的第一人称单数完成时虚拟语气(或祈愿时),在此处条件句的结论小句中起到相当于 `facerem`(或 `fecerim`)的作用,用以表达潜在可能性或强烈意图。
  4. 842Divom — 属格复数 `divorum` 的古老缩减形式,用以修饰与关系代词 `quae` 同位的名词 `spectatrix`。
  5. 847eorum inventu — 第四变格动名词性名词 `inventus`(发现/寻找)的单数夺格。表示手段或原因,意为“通过找到它们”。

引用这一段

普劳图斯, 商人 §785-855. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi011.humanitext-lat2:785-855

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。