← 特土良

护教辞

§6.1-6.11

摒弃祖训与异教徒道德上的虚伪

护教者揭露了自诩严守祖制的异教徒的虚伪,指出他们实际上早已全盘摒弃了节俭法、婚姻道德规范以及排斥异邦神祇等古老祖训。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.1

​Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim1 de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.

现在,我倒希望那些对法律和祖制最为虔敬的卫道者与惩戒者,就他们对先祖决议的忠信、尊崇与顺从作出回答:他们是否未曾背弃任何一条,未曾逾越任何一处,又是否未曾磨灭任何对道德纪律而言必要且最为妥当的规定?

§6.2

​Quonam illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes? quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo2 senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?

那些抑制奢靡与虚荣排场的法律究竟去往何方了?那些曾规定晚餐开支不得超过一百阿斯、上桌的鸡肉不得多于一只且不得是育肥之鸡的法律;那些因一位贵族拥有十磅银器便以严重虚荣的罪名将其逐出元老院的法律;那些将刚冒出苗头以败坏道德的剧场立即夷为平地的法律;那些不允许官阶与高贵出身的标识被随意且不受惩罚地僭用的法律,如今都何在?

§6.3

​Video enim et centenarias coenas a centenis iam sestertiis dicendas,3 et in lances (parum est si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta. Video et theatra nec singula satis esse nec nuda; nam ne vel hieme voluptas inpudica frigeret, primi Lacedaemonii penulam ludis excogitaverunt. Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum.

因为我看到,如今应当以十万塞斯特斯来计数的“百钱宴”比比皆是,银矿被打造为餐盘(若只是元老们的而非获释奴隶乃至仍在〔受笞而〕折断皮鞭之人的,那倒还算小事)。我也看到剧场既不以仅有一处为足,也不以露天为足;为了不让无耻的寻欢作乐在冬天也受冻,斯巴达人最先为赛会发明了斗篷。我看到在贵妇与妓女之间,服饰上的差异已荡然无存。

§6.4

​Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.

关于妇女,那些捍卫谦恭与节制的前人法令确实也已废弛:昔日除了未婚夫以订婚戒指作为抵押的那根独指之外,没有女子晓得佩戴黄金;妇女被严加禁酒,以至于亲族曾因一位贵妇开启葡萄酒窖的小柜而将其活活饿死;在罗穆卢斯统治之下,触碰葡萄酒的女子被其丈夫梅滕尼乌斯杀害而〔其夫〕免受惩处。

§6.5

​Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas erat, ut spiritu iudicarentur.

正因如此,向亲族献上亲吻曾是一种义务,好让人们凭其气息作出判定。

§6.6

​Ubi est illa felicitas matrimoniorum de moribus utique prosperata, qua per annos ferme sexcentos ab urbe condita nulla repudium domus scripsit? At nunc in feminis prae auro nullum leve est membrum, prae vino nullum liberum est osculum, repudium vero iam et votum est, quasi matrimonii fructus.

因良好风尚而得以稳固亨通的那种婚姻之福如今何在?自建城以来近六百年的岁月里,曾无一户人家开具过休书。然而今日在女子身上,因黄金之故已无轻盈的肢体;因葡萄酒之故已无自由的亲吻;离异甚至已成为一种期盼,仿佛这才是婚姻的果实。

§6.7

​Etiam circa ipsos deos vestros quae prospecte decreverant patres vestri, idem vos obsequentissimi rescidistis. Liberum Patrem cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non modo urbe, sed universa Italia eliminaverunt.

甚至连关于你们神祇本身之事,你们的父辈深谋远虑所作的决定,你们这些极其温顺之徒也同样予以废除了。执政官们依据元老院的权威,不仅将利伯尔父神及其密仪驱逐出城,更赶出了整个意大利。

§6.8

​Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo cynocephalo Capitolio prohibitos inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules non utique Christiani eversis etiam aris eorum abdicaverunt, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes. His vos restitutis summam maiestatem contulistis.

当塞拉皮斯、伊西斯、哈尔波克拉特斯及其犬头同伴被禁止引入卡庇托里乌姆——亦即被逐出众神的议事堂——之时,皮索与加比尼乌斯两位执政官(他们绝非基督徒)甚至捣毁其祭坛并将他们屏黜,以此遏制卑鄙而无益的迷信之弊。你们却恢复了他们,并将崇高的尊严奉献给他们。

§6.9

​Ubi religio, ubi veneratio maioribus debita a vobis? Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis. Laudatis semper antiquitatem, et nove de die vivitis. Per quod ostendetur, dum a bonis maiorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis.4

你们对先祖应尽的虔敬与尊崇究竟何在?在服饰、饮食、陈设、思想、乃至最终的语言上,你们都已背弃了先祖。你们口口声声赞美古代,日常生活却日新月异。由此将显明,当你们背离先人优良的法令制度时,你们所保留并恪守的,恰是你们本不该恪守之物,而你们本该恪守的,却未曾遵守。

§6.10

​Ipsum adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi iam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias vestras immoletis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a vobis adversus maiorum auctoritatem.

至于直到如今你们似乎仍最忠诚地守护着父辈遗留之物、借以将基督徒首要定为逾矩之徒的那件事——我指的乃是对侍奉神祇的热忱,而这恰是古人错谬至极之处——纵然你们如今已为化作罗马之神的塞拉皮斯重建祭坛,纵然你们如今将狂乱奉献给化作意大利之神的巴克科斯,我亦将在适当地点指明:这同样被你们蔑视、懈怠与破坏,全然违背了先祖的威权。

§6.11

​Nunc enim ad illam occultorum facinorum infamiam respondebo, ut viam mihi ad manifestiora purgem.

现在,我且先回应针对那些隐秘罪行的恶名指控,好为我自己通向更为显明之事扫清道路。

语法注4 条
  1. 6.1respondeant velim

    并列连词省略构文(parataxis),潜势/意愿虚拟式现在时 velim 之后不带连词 ut 而直接接续从属虚拟式 respondeant,表达作者带有讽刺意味的愿望或质问(“我倒希望他们作答”)。

  2. 6.2pro magno ambitionis titulo

    名词 titulus 在此指“罪名”、“名目”或“显著的罪状标识”。与介词 pro 搭配,意为“作为重大虚荣/野心的罪名(或明证)”,修饰元老院除名决定的理由。

  3. 6.3a centenis iam sestertiis dicendas

    修辞上的双关与对照,与前文的“一百阿斯”(centum aera)呼应。原指开支上限为一百阿斯的“百钱宴”(centenariae coenae),如今却应当以十万塞斯特斯(centena sestertia)为基准来命名。介词 a 表示名称或计量的来源基准。

  4. 6.9Per quod ostendetur, dum a bonis maiorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis

    句首的 Per quod 为关系代词的连接用法(“由此”)。主句动词 ostendetur 为被动态,其真正主语为后接的“宾格加不定式”结构(ea vos retinere et custodire...)。其中嵌套了 dum 时间从句,末尾则以表示转折或对照的 cum 从句(“然而……却未曾守住”)收束,形成了“守住了不该守的”与“未守住该守的”之间鲜明的对比结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:6.1-6.11