← 特土良

护教辞

§5.1-5.8

历代罗马皇帝的先例与迫害法律的非正义性

作者援引提比略曾提议将基督封神的先例,指出迫害基督徒的仅是尼禄和多米提安等恶帝,而图拉真与马尔库斯·奥勒留等贤君则宽容或保护基督徒,从而揭露迫害法律的非正义性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.1

​Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, vetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus. Scit M. Aemilius de deo suo Alburno. Facit et hoc ad causam nostram, quod1 apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit; homo iam deo propitius esse debebit.

为了略微重新探讨此类法律的起源,曾有一条古老的法令规定:未经元老院批准,皇帝不得奉立任何神祇。马尔库斯·埃米利乌斯深知关于他的阿尔布尔努斯神之事。这也对我们的论点有利,即在你们那里,神性是根据人的裁量来权衡的。除非神讨得人的喜悦,否则便不能成为神;如今倒是人必须向神施恩了。

§5.2

​Tiberius ergo, cuius tempore nomen Christianum in saeculum introivit, adnuntiata sibi ex Syria Palaestina, quae illic veritatem ipsius divinitatis revelaverant, detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit, Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum.

因此,提比略——正是在他的时代基督徒之名进入了世间——当来自叙利亚巴勒斯坦的消息向他报告了在那处彰显那神性本身之真理的事迹时,便带着他本人投票的优先权提请元老院审议。元老院因未曾亲自批准而予以驳回;凯撒则坚持原见,并警告基督徒的告发者将面临危险。

§5.3

​Consulite commentarios vestros, illic reperietis primum Neronem in hanc sectam cum maxime Romae orientem2 Caesariano gladio ferocisse. Sed tali dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur. Qui enim scit illum, intellegere potest non nisi grande aliquod bonum a Nerone damnatum.

查阅你们的案卷记录吧,你们将在那里发现,尼禄是首度动用皇帝之剑凶暴压迫这一当时恰在罗马兴起的派别的人。但由这样一位人物开启对我们的定罪,我们甚至引以为荣。因为深知其为人者都能明白,若非某种伟大的善,是绝不会被尼禄定罪的。

§5.4

​Temptaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate, sed qua et homo,3 facile coeptum repressit, restitutis etiam quos relegaverat. Tales semper nobis insecutores, iniusti, impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a quibus damnatos restituere soliti estis.

多米提安也曾做过尝试,他在残酷上犹如尼禄的化身,但由于他也算是一个人,因而轻易抑制了所开创的行径,甚至恢复了那些被他流放之人的地位。迫害我们的人历来都是如此:不义、不敬、卑鄙,而这些人也是你们自己向来定罪的,并且你们习惯于为被他们定罪之人平反。

§5.5

​Ceterum de tot exinde principibus ad hodiernum divinum humanumque sapientibus edite aliquem debellatorem Christianorum!

此外,从那时起直到今日,在知晓神事与人事的如此众多的皇帝中,你们且指认出任何一位彻底剿灭基督徒的人吧!

§5.6

​At nos e contrario edimus protectorem, si litterae M. Aurelii gravissimi imperatoris requirantur, quibus illam Germanicam sitim Christianorum forte militum precationibus impetrato imbri discussam contestatur. Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.

相反,我们却能指认出一位保护者:只要查验那位极具威严的皇帝马尔库斯·奥勒留的信函,他在信中证明,借由偶然身处其中的基督徒士兵的祈祷所求得的雨水,那场日耳曼的干渴之厄得以被驱散。正如他没有公开免除对这类人的刑罚,他也同样以另一种方式公开粉碎了刑罚,甚至对告发者施加了定罪,而且是更为严厉的定罪。

§5.7

​Quales ergo leges istae quas adversus nos soli exercent impii, iniusti, turpes, truces, vani, dementes? quas Traianus ex parte frustratus est vetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus verus inpressit.4

那么,那些唯有不敬、不义、卑鄙、残暴、虚妄、狂乱之徒才用来对付我们的法律,究竟算是什么法律呢?图拉真通过禁止搜查基督徒而在一定程度上削弱了这些法律;无论是哈德良——尽管他是探索一切奥秘之人,还是韦斯巴芗——尽管他是征服犹太人之人,抑或皮乌斯、韦鲁斯,都不曾执行过这些法律。

§5.8

​Facilius utique pessimi ab optimis quibusque. ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi iudicarentur.

无论如何,最恶劣之人本应更容易被所有最优秀之人如同被对手那样判定为当予根除,而不是被他们自己的同伙如此判定。

语法注4 条
  1. 5.1Facit et hoc ad causam nostram, quod

    “facere ad + 宾格”为惯用表达,意为“有助于……”、“有利于……”。连词 quod 引导同格名词性从句,具体阐明主语代词 hoc 的内容(即罗马人凭人的意志来权衡神性)。

  2. 5.3cum maxime Romae orientem

    “cum maxime”是表示时间的副词短语,意为“正值此时”、“恰逢其时”(相当于英文的 just then / precisely when)。在此修饰现在分词 orientem,生动地表明基督教派在罗马“正处于蓬勃兴起之际”。

  3. 5.4sed qua et homo

    连词 qua 在此表示“在……的限度内”或“因其作为……”(相当于 quatenus),省略了动词 erat。该结构表达了多米提安缓和态度的原因:“然而由于他也毕竟还是个人(尚存人性)”,因而轻易中止了迫害企图。

  4. 5.7nullus Hadrianus ... nullus Vespasianus ... nullus Pius, nullus verus inpressit

    代词性形容词 nullus 修饰专有名词(Hadrianus, Vespasianus, Pius, Verus),意为“绝无任何像哈德良……这样的皇帝曾……”。句末动词 inpressit(即 impressit)以先行词 leges 的关系代词 quas 为宾语,意为“执行”或“施加”针对基督徒的法令。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:5.1-5.8