← 特土良

护教辞

§7.1-7.13

驳斥关于杀婴与乱伦的虚妄传闻

针对强加于基督徒的杀婴与乱伦等恶名,作者指出控告者毫无实据,并深入剖析传闻固有的虚妄性与不确定性,借此驳斥指控的荒谬。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1

​Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam procurent. Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis.

我们被称为最恶贯满盈之徒,因那杀婴圣礼及其后的吞食之餐,以及宴会之后的乱伦——据说那些推翻灯台的狗,这些黑暗的皮条客,厚颜无耻地促成了不虔不敬的纵欲。然而人们总是如此谈论我们,而你们却从不费心去查明我们被如此谈论已久的罪状。因此,若是相信,你们就去查明;或者,既然未曾查明,你们便不要相信。

§7.2

​De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere.1 Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.

凭着你们自身的掩饰与不作为,足以判定:连你们自己都不敢去查明之事,根本就不存在。你们向针对基督徒的刽子手所下达的乃是完全不同的任务:不是让他们供认其所作所为,而是让他们否认其自身身份。

§7.3

​Census istius disciplinae, ut iam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit veritas. Simul atque apparuit, inimica est. Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.

正如我们已经指出的,这一教门的名籍始于提比略。真理自始便伴随着对它的仇恨。它一旦显现,便被视作仇敌。其敌人之多如同外人之众;具体而言,犹太人出于嫉妒,士兵出于敲诈,甚至我们自家的仆役也出于其天性而成为敌人。

§7.4

​Cotidie obsidemur, cotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur.

我们每日受围困,每日遭出卖,甚至最常在我们自身的聚会和集会中受到突袭压迫。

§7.5

​Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit? Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit? Quis vel in uxoribus aliqua inmunda vestigia deprehendit? Quis talia facinora cum invenisset, celavit aut vendidit ipsos trahens homines? Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus?

有谁曾撞见过这般啼哭的婴儿?有谁曾将亲眼所见的独眼巨人与塞壬的血腥之口呈留给法官?有谁曾哪怕在妻子们身上查出任何污秽的痕迹?又有谁在发现此类凶行后,竟在拖走这些人本身的同时,予以隐匿或售卖?如果我们始终躲藏潜伏,我们所犯下的罪行又是何时被揭发的?

§7.6

​Immo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur, Samothracia et Eleusinia reticentur, quanto magis talia quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur?

甚至,这又能由谁来揭发呢?绝不可能由被告自己,因为按常理一切密仪都当遵守缄默的信约;萨莫色雷斯和厄琉息斯的密仪尚且守口如瓶,更何况这些一旦揭发、在神罚降临之前便会立时招致人间严惩的勾当呢?

§7.7

​Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia, cum semper etiam piae initiationes arceant profanos et arbitris caveant? Nisi si impii minus metuunt.

那么,若他们不是自身的告发者,随之而来的便是外人所为。可是外人又从何得知,既然哪怕是虔诚的启蒙仪式也总是排斥世俗之人、防备旁观者?除非不敬之人反倒不那么畏惧。

§7.8

​Natura famae omnibus nota est. vestrum est: Fama malum qua non aliud velocius ullum. Cur malum fama? quia velox? quia index? an quia plurimum mendax? quae ne tunc quidem, cum aliquid veri adfert, sine mendacii vitio est, detrahens, adiciens, demutans de veritate.

风闻的本质人尽皆知。你们自己的诗句说道:“风闻乃一恶物,世间无他物比之更疾。”为何风闻是恶物?是因为它迅捷?因为它告发?抑或因它多半是谎言?风闻即便是带来些许真相之时,也脱不了虚妄之疵,对真相加以削减、增添与篡改。

§7.9

​Quid? quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur perseveret et tamdiu vivit quamdiu non probat,2 siquidem, ubi probavit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur.

况且,它所具有的特性岂不正在于:唯有在撒谎时它才能维系,只要未能证实它便存活?因为一旦得以证实,它便不再存在,仿佛履行了通报的职责而交出实情,自此之后人们掌握的是事实,谈论的也是事实。

§7.10

​Nec quisquam dicit verbi gratia, Hoc Romae aiunt factum, aut, Fama est illum provinciam sortitum, sed, Sortitus est ille provinciam, et, Hoc factum est Romae.

例如,无人会说:“据说此事发生在罗马,”或说:“有风闻说他抽签分得了行省,”而是说:“他抽签分得了行省,”以及:“此事发生在罗马。”

§7.11

​Fama, nomen incerti, locum non habet ubi certum est. An vero famae credat nisi inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto. Omnium est3 aestimare, quantacunque illa ambitione diffusa sit, quantacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est.

风闻乃是不确之物的名称,在确凿之处并无立足之地。难道真有非鲁莽之人会相信风闻吗?因为智者不信不确之事。任何人都能推断:无论那风闻被何等热切地散布,被何等断言所构筑,它最初必然出自某个单一的源头。

§7.12

​Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.

自此它在口舌与双耳的藤蔓间蔓延爬行,以至于微小种子的瑕疵掩盖了传闻的其余部分,竟无人反思是否最初那张嘴播下了谎言——而这往往源于嫉妒的心智、猜忌的专断,或是某些人生来有之、屡见不鲜的撒谎之乐。

§7.13

​Bene autem quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit. Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum. Hanc indicem adversus nos profertis, quae quod aliquando iactavit tantoque spatio in opinionem corroboravit usque adhuc probare non valuit, ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt.

然而值得庆幸的是,正如你们的谚语与警句所见证的,时间揭示一切;这是出于自然的安排,自然如此命定,以致任何事物都不会长久隐蔽,即便风闻未曾宣扬之物亦是如此。因此,唯有风闻长久以来独知基督徒的罪行,乃是理所当然的。你们却将这告发者搬出来对付我们;它一度大肆宣扬并历经长久岁月巩固成观念,却至今未能证实所言。为此,面对那些妄断此类传闻当信之人,我要诉诸自然本身的信实。

语法注3 条
  1. 7.2De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere.

    此处为无人称被动句 praescribitur,其主语为不定式从句 non esse (id) quod...。动词 praescribere 带有罗马法中“提出先决抗辩(praescriptio)/预先裁决”的法律术语色彩,意为“从你们自己的装聋作哑(dissimulatio)中,向你们(vobis)确立了如下抗辩”。nec 在此作加强语气的副词,意为“甚至不”。

  2. 7.9Quid? quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur perseveret et tamdiu vivit quamdiu non probat

    由修辞性过渡句式 Quid? quod...(“此外难道不是……”/“下述事实又如何呢……”)引导,句中以代词与格 illi 指代 fama(风闻),condicio 后接由 ut 引导的说明/结果从句(ut... perseveret),并与表示时间区间的相关词组 tamdiu... quamdiu(“只要……就……”)相结合。

  3. 7.11Omnium est aestimare, quantacunque illa ambitione diffusa sit, quantacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est.

    所有属格 omnium est 搭配不定式 aestimare,意为“判断……乃是人人的本分/任何人都能判断”。aestimare 的宾语是名词性从句 quod... necesse est(其中无人称结构 necesse est 管辖无连词的完成时虚拟式分句 ab uno... exorta sit),句中插入了两个表示让步的副词性分句 quantacunque...。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:7.1-7.13