← 特土良

护教辞

§4.1-4.13

无辜辩护与对罗马法不义之处的批判

作者宣布由斥责公众仇恨转向为基督徒的无辜进行辩护,并直面抨击用以禁止基督徒存在的罗马法权威。他指出法律由人制定而非自天而降,历来都在不断被修正与废除,从而论证拒绝接受理性检验且不义的法律无权强求顺服。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.1

​Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.

正如我前述这些话是为了斥责公众对我们仇恨的不义,如今我将站在无辜的立场上辩护,不仅要驳斥加在我们身上的指控,还要将这些指控回击到控告者身上,使人们也能由此得知,那些他们尚未意识到存在于自身之中的事,并不存在于基督徒之中;同时也让他们感到羞愧——且不说最恶劣的人控告最优秀的人,就算照他们所愿,控告他们自己的同侪。

§4.2

​Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus inridendi deputamur.

我们将对那些据说我们在暗中所犯、而我们却发现他们在公开场所犯下的一件件事情做出答复,正是因着这些事,我们被视作恶徒、蠢人、该受定罪者以及该受嘲弄者。

§4.3

​Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum.

然而,当我们的真理应对一切时,法律的权威最终被竖起以对抗真理,以致人们声称在法律之后任何事都不得再受重新审议,抑或人们被迫将顺服的必然性置于真理之上;因此,我首先要就法律与你们交锋,视你们为法律的监护人。

§4.4

​Iam primum cum dure definitis dicendo: Non licet esse vos!1 et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis, vim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere.

首先,当你们严苛地宣称“你们不被允许存在!”并毫无任何人道重审地发布这一禁令时,如果你们声称这不被允许仅仅是因为你们意愿如此,而非因为它本当不被允许,那么你们便是在公然宣告暴力,以及来自卫城的不义专制。

§4.5

​Quodsi, quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere quod male fit, et utique hoc ipso praeiudicatur licere quod bene fit. Si bonum invenero esse quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest quod, si malum esset, iure prohiberet? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de caelo ruit.

但如果你们是因为它本当不被允许,才意愿它不被允许,那么毫无疑问,只有作恶之事才本当不被允许,并且依据这本身的原则,行善之事便预先被断定为当受允许。如果我发现你的法律所禁止的事乃是善事,难道根据先前的裁定,它不是就不能禁止我行这事吗?——而若是恶事,它本可正当地禁止。如果你的法律犯了错误,我想,那是因为它是由人构想出来的;它毕竟并非从天而降。

§4.6

​Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda aut resipuisse in reprobanda? Non enim et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semetipso iudicant?

难道你们奇怪一个人在制定法律时可能犯错,或者在废止法律时恢复了理智吗?难道连吕库古自己的法律,在被拉刻代蒙人修正后,未曾给其创作者带来如此巨大的痛苦,以至于他在隐退中以绝食裁决了自己吗?

§4.7

​Nonne et vos cotidie experimentis inluminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis?

难道你们自己不也是在每日的经验照亮古代的黑暗之际,用皇帝诏令与法令的新斧头,砍倒并伐去那整座古老而荒芜的法律密林吗?

§4.8

​Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iubae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus, constantissimus principum, exclusit?

那位最坚定不移的皇帝塞维鲁,难道不是就在昨天,在享有如此权威的漫长岁月之后,废除了最无益的帕皮乌斯法吗?——那项法律竟强迫人在尤巴成婚之前就必须抚养孩子。

§4.9

​Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant, consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, in pudoris notam capitis poena conversa est. Bonorum adhibita proscriptio suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere.2

曾有法律规定被判决者可被债权人撕成碎块,然而后来经由公众一致同意,这一残暴做法被抹除了,死刑被转变为羞辱的标记。所采用的没收财产之法,宁愿让人的面容泛起羞愧的鲜血,也不愿将鲜血流尽。

§4.10

​Quot adhuc vobis repurgandae latent leges, quas neque annorum numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola? et ideo cum iniquae recognoscuntur, merito damnantur, licet damnent.3

至今还有多少法律潜藏着有待你们清除,推荐它们的既非年岁的久远,亦非制定者的尊荣,而唯有公平?因此,当它们被认出是不义的,便理当受到定罪,纵使它们自身仍在定罪他人。

§4.11

​Quomodo iniquas dicimus? Immo, si nomen puniunt, etiam stultas: si vero facta, cur de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt? Incestus sum, cur non requirunt? Infanticidia cur non extorquent? In deos, in Caesares aliquid committo, cur non audior qui habeo quo purger?

我们为何说它们不义?不仅如此,如果它们惩罚的是名号,那甚至是愚蠢的;但如果是惩罚行为,为何单凭名号惩罚行为?而在他人身上,它们惩处的是依据所犯之罪而非名号得以确证的这类行为。我被指乱伦,他们为何不加调查?为何不用严刑逼问杀婴之事?我若针对诸神、针对凯撒犯了罪,既然我有据以洗刷罪名的根据,为何不听取我的陈述?

§4.12

​Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti, quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet, neque civis fideliter legi obsequitur ignorans quale sit quod ulciscitur lex.

没有任何法律禁止探讨它所禁止犯下的事,因为如果法官不知道那不被允许之事确已被犯,他便无法施行公正的惩罚;而公民若不知晓法律所惩罚之事具有何种性质,便无法忠实地顺从法律。

§4.13

​Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis a quibus obsequium expectat. Ceterum suspecta lex est quae probari se non vult, inproba autem, si non probata dominetur.

任何法律对其正义性的认知都不单单属于它自己,而是属于它所期待服从的那些人。此外,不愿自身接受检验的法律是可疑的;而若未经检验便横加统治,那便是非法的专断。

语法注3 条
  1. 4.4Non licet esse vos!

    由非人称动词 licet 引出的“宾格加不定式”结构(accusativus cum infinitivo),vos 为不定式 esse 的逻辑主语,意为“你们的存在是不被法律允许的”。此处引用了罗马司法中从根本上否定基督徒合法生存权的程式化禁令。

  2. 4.9suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere

    基于动词 fundere 复合词的修辞对仗:suffundere(自下涌起,引申为使人羞愧而面部泛红、脸红)与 effundere(倾倒、流出,字面指死刑流血)相对比,意指财产没收宁愿让人蒙羞而不愿取其性命。

  3. 4.10licet damnent

    由充当让步连词的 licet 与现在虚拟语气 damnent(主语为 leges)构成的让步从句,意为“即使它们[法律]定罪[他人]”。它与前文的 merito damnantur(法律自身理当受定罪)形成鲜明对照,强化了断罪他人的法律反因自身不义而遭定罪的悖论。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:4.1-4.13