- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:3.1-3.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者揭露了人们在承认个体品德改善的同时却仅因“基督徒”之名便予以排斥定罪的反常现象,并指出应当首先考察创始人与教派教义,然而审判者却出于无知与偏见,在未加实质调查的情况下单凭名号盲目预先定罪。
Quid? quod ita plerique clausis oculis in odium eius inpingunt,1 ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem. Bonus vir Gaius Seius, tantum quod Christianus. Item alius: Ego miror Lucium Titium sapientem virum repente factum Christianum. Nemo retractat, ne ideo bonus Gaius et prudens Lucius, quia Christianus,2 aut ideo Christianus, quia prudens et bonus.
不仅如此,许多人闭着双眼盲目冲向对这名号的仇恨,以至于在为某人作良好见证的同时,竟掺杂进对这名号的斥责。“盖乌斯·塞尤斯是个好人,唯独可惜是个基督徒。”同样,另一人说道:“我真奇怪,卢基乌斯·提提乌斯这样一个明智之人,竟然突然成了基督徒。”却无人反思,盖乌斯的良善与卢基乌斯的审慎是否正因其为基督徒,抑或他们之所以成为基督徒,正因其审慎而良善。
Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant inrumpunt,3 cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare.
他们赞美自己所知晓的,斥责自己所无知的,并用自己所无知之事败坏了自己所知晓之事;然而,依据显明之事预先判定隐秘之事,本比依据隐秘之事预先定罪显明之事更为公正。
Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant quod laudant. Caecitate odii in suffragium inpingunt: Quae mulier! quam lasciva, quam festiva! Quis iuvenis! quam lascivus, quam amasius! Facti sunt Christiani! Ita nomen emendationi imputatur.
另有些人,对于那些在该名号之前被他们知晓为放荡、卑劣、邪恶的人,竟从他们所赞美的事情本身中加以诋毁。在仇恨的盲目中,他们竟失足跌入了赞许:“多好的女人啊!多么放荡,多么快活!多好的青年啊!多么好色,多么风流!他们竟成了基督徒!”于是,这名号竟因改过自新而受指责。
Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt. Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit, filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit; ut quisque hoc nomine emendatur, offendit.4 Tanti non est bonum quanti odium Christianorum.5
有些人甚至用自己的切身利益与那仇恨做交易,甘愿承受损失,只要家中没有他们所憎恨之物即可。如今已然贞洁的妻子,被如今不再嫉妒的丈夫赶出家门;如今已然顺从的儿子,被以往宽容的父亲断绝关系;如今已然忠诚的奴隶,被曾经温和的主人逐出视线;只要有人因这名号改过自新,他便招致厌恶。行善的价值竟比不上对基督徒的仇恨。
Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus? Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum aut maledicum aut inpudicum? Christianus vero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate conpositum est. Oditur itaque in hominibus innocuis etiam nomen innocuum.
那么现在,如果仇恨是针对名号,名号何罪之有?除非某个名号的发音听起来野蛮、不祥、恶毒或下流,否则对词语何来控告?然而“基督徒”就其解释而言,源于受膏抹。甚至当你们错误地读作“克雷斯图斯信徒”时(因为在你们那里甚至没有关于名号的确切认识),它也是由甘甜或良善构成的。因此,在无辜的人身上,连无辜的名号也受到憎恨。
At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici? aeque medici ab Erasistrato et grammatici ab Aristarcho, coci etiam ab Apicio?
然而有人会说,这教派终究是在其创始人的名号中受到憎恨。若某门学问从其导师那里为自己的追随者引出称号,又有何新奇?哲学家们难道不是依据其创始人被称为柏拉图主义者、伊壁鸠鲁主义者、毕达哥拉斯主义者吗?难道不是也依据其聚会和驻足的场所被称为斯多亚派、阿卡德米派吗?同样,医生源于埃拉西斯特拉托斯,语法学家源于阿里斯塔库斯,甚至厨师也源于阿皮基乌斯,难道不是如此吗?
nec tamen quemquam offendit professio nominis cum institutione transmissa ab institutore. Plane, si qui probavit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de reatu sectae et auctoris, ideoque ante odium nominis conpetebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de secta.6
然而,与学说一同由传授者传递下来的名号的公开宣认,并未触怒过任何人。显然,如果有人证实了教派是恶的,并因而其创始人也是恶的,他便也会根据教派和创始人的罪责,证实这名号是恶的且配受仇恨;因此,在仇恨名号之前,理当首先根据创始人考察教派,或根据教派考察创始人。
At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
然而如今,对两者的调查和认识皆被搁置,名号被扣押,名号遭攻讦,仅仅一个词语便预先定罪了未知的教派与未知的创始人,只因他们被如此称呼,而非因他们被定罪证实。
- 3.1Quid? quod ita plerique clausis oculis in odium eius inpingunt
“Quid? quod...”是用于引入更进一层的事实或论据的习惯句式(意为“更有甚者……”或“对于……这一事实又当如何解释?”)。主句谓语被省略,随后的“ita... ut”构成引导结果从句的关联结构。
- 3.1Nemo retractat, ne ideo bonus Gaius et prudens Lucius, quia Christianus
由“retractat”(反思、再思)所引出的“ne”从句在此并非表示恐惧的从句,而是起间接疑问从句的作用(“莫非……”)。其后以“ideo... quia”(正因为……所以)构成两组并列对比的因果关联,系动词省略。
- 3.2id quod sciunt eo quod ignorant inrumpunt
动词“inrumpunt”在此作及物动词引申义使用,意为“侵扰、破坏、败坏”,带直接宾语“id quod sciunt”(所知晓的善行),而“eo quod ignorant”(所无知的事情)作手段或原因夺格。
- 3.4ut quisque hoc nomine emendatur, offendit
“ut quisque”结构与直陈式动词连用,表示比例关系(“每当有人……”、“愈是……就愈……”)。“hoc nomine”为原因或手段夺格(“因这一名号”)。主句中的“offendit”作不及物动词用,意为“招致反感、触怒他人”。
- 3.4Tanti non est bonum quanti odium Christianorum
利用价值属格“tanti... quanti”构成的关联句式,意为“善行所值的价值,比不上对基督徒的仇恨”。在“odium Christianorum”中,“Christianorum”为宾格性属格(对基督徒的仇恨)。
- 3.7ante odium nominis conpetebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de secta
动词“conpetebat”作非人称用法,意为“本是理当的/合法的”,以不定式短语“prius... recognoscere”作为真正的主语。“ante”与“prius”重叠出现以强调时间上的先后次序。“de auctore sectam... vel auctorem de secta”构成交错对应的考察关系。
