← 特土良

护教辞

§22.1-22.12

鬼魔的堕落渊源与其败坏人类的伎俩

作者根据基督教的天使与鬼魔论,阐述了鬼魔的真实存在及其堕落渊源,并揭露了它们在身心两方面败坏人类、以各种假奇迹与神谕引诱人远离真神的欺骗伎俩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§22.1

​Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum nomen est. Sciunt daemones philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante.1 Quidni? cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono.

因此我们说,存在着某些属灵的实体。这并不是个新名称。哲学家们知道鬼魔,苏格拉底本人就等待他的守护鬼魔的旨意。何尝不是如此呢?因为据说从童年起就有一个鬼魔附着于他,显然是在劝阻他趋向善。

§22.2

​Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem execramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit.

所有的诗人都知道;甚至无知的民众也经常将其用于咒骂之中。因为他们同样出于灵魂自身的良知,以同样的诅咒之语呼喊撒旦,即这种邪恶种类的首领。天使也一样,连柏拉图都没有否认其存在。

§22.3

​Utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur.

甚至术士们也可作为这两种名称的见证人。但是,某些天使如何自甘堕落,并从中演变出更为败坏的鬼魔族类,连同该族类的始作俑者以及我们所提到的那位首领一同被上帝定罪,其原委在圣经中已为人所知。

§22.4

​Nunc de operatione eorum satis erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio. Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valitudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua.

现在只需阐述它们的运作即可。它们的运作就是毁灭人。因此,属灵的恶意从一开始就致力于人类的灭亡。所以,它们既给肉体带来疾病和严酷的灾祸,又通过暴力给灵魂带来突发且反常的错乱发作。它们自身的精微与细薄,足以使它们能够侵入人这两种实体。

§22.5

​Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant,2 si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.

属灵的力量拥有极大的权能,以至于它们虽不可见且不可感知,却显现在其效果中,而非其动作本身之中,正如大气中某种未知的隐秘病害在开花时摧毁果实与庄稼,在发芽时使其丧命,在成熟时予以伤害,又如空气受盲目不明的原因侵扰,散播其瘟疫般的毒气。

§22.6

​Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat,3 ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.

因此,带着同样隐蔽的传染性,鬼魔与天使的吹气也通过狂乱、可憎的疯癫或残暴的情欲以及种种妄想,使人心败坏;其中最主要的一种妄想,就是将那些伪神引荐给被掳掠和蒙蔽的人心,以便为自己获取奉献给塑像与画像的脂油香气与鲜血这类特有的食物。

§22.7

​Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo operetur expediam.

而对它们而言,还有什么比用虚假的幻术使人偏离对真神性的思索更为精巧的食粮呢?我将阐明它们又是如何运作这些幻术本身的。

§22.8

​Omnis spiritus ales est. Hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt; totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae adnuntiant. Et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.

凡灵皆有羽翼。天使与鬼魔亦是如此。因此,它们瞬间无处不在;整个世界对它们而言只是一处地方;它们知晓何处发生了何事,正如它们宣告此事一样容易。其速度被误认为是神性,因为人们不了解它们的实体。因此,它们有时希望被视为其所宣告之事的创始者。事实上,它们有时确是恶事的始作俑者,但绝非善事的创造者。

§22.9

​Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem.

甚至上帝的预旨,它们既在昔日先知讲论时捕捉到了,又在如今诵读回响时采撷。于是,它们也由此汲取时代的某些定数,在盗窃预言术的同时效仿神性。

§22.10

​In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus; momento apud Lydiam fuerat. Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas,4 ut et pluvias, quas iam sentiunt, repromittant.

至于在神谕中,它们以何等伎俩将模棱两可的说辞调适以迎合结局,克罗伊索斯之流知晓,皮洛士之流亦知晓。此外,皮提亚的神灵宣告乌龟正与羊肉同煮,正是以我们上面所说的方式:瞬间便已去过吕底亚。它们因居住于空气中、毗邻星辰并与云彩相通,而具备察知天象机制的能力,以至于能预先应许它们已感知到的降雨。

§22.11

​Benefici plane et circa curas valitudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.

在医治疾病方面,它们也显然是施恩的。因为它们首先加害,继而指示看似奇迹般新颖或截然相反的药物,在此之后停止加害,便被误认为治愈了疾病。

§22.12

​Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram? phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?

那么,关于属灵欺骗的其他伎俩乃至能力,我还要详述什么呢?卡斯托尔兄弟的幻象、用筛子运水、用腰带拉船,以及一触即红的胡须,以便让石块被信为神灵,而使真神不被寻求?

语法注4 条
  1. 22.1Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante

    以 Socrate ipso 为逻辑主语的夺格绝对结构。分词 exspectante 与介词短语 ad daemonii arbitrium 连用,表示苏格拉底等待并依从其守护灵的决断。

  2. 22.5Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant

    无人称动词 licet 与中性主格 multum 及与格 spiritalibus viribus 搭配使用。随后的 ut 从句作结果从句(以至于……显现出来),si 引导的条件句则进一步比喻性地说明这种仅见其果、不见其动的作用方式。

  3. 22.6quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat

    部分属格 quorum 指代前文的 erroribus variis,iste potissimus [est] 省略了系动词。关系代词夺格 quo 引导从句,具体说明这一主要骗局的内容与手段(即借此向被迷惑的人心引荐那些神祇)。

  4. 22.10Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas

    habent 与不定式 sapere 连用,意为'具备理解……的能力'。caelestes paraturas 是不定式 sapere 的直接宾语,夹在中间的三个由 de 引导的介词短语则表述了它们获取这一预知能力的依据与途径。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:22.1-22.12