- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:23.1-23.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
德尔图良指出术士所行的巫术与异教神明的奇迹源于同一种鬼魔权能,并提议在法庭前进行公开验证。他挑战审判官:若异教神明在基督徒的逼问下不承认自己是鬼魔,便可当场处决那名基督徒,以此证明伪神与鬼魔同质。
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!1
再者,如果术士也能变出幻象,败坏已死之人的灵魂之名,如果他们逼迫男童吐露神谕,如果他们借游民的把戏玩弄诸多奇迹,如果他们通过那召请一次便从旁相助的天使与鬼魔的能力——通过它们,甚至山羊与桌子都习惯于占卜——甚至降下梦境,那么,该能力凭自己的意志并为了自己的利益,岂不更当竭尽全力去亲自运作它为他人的营生所提供的那一切!
Aut si eadem et angeli et daemones operantur quae et dei vestri, ubi est ergo praecellentia divinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est? Non ergo dignius praesumetur ipsos esse2 qui se deos faciant, cum eadem edant quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse?
或者,如果天使与鬼魔所行的事与你们的神明所行的相同,那么神性的卓越之处究竟何在?而神性本应无疑被确信是高于一切权能力的。既然它们所展现的事迹与让人信以为神的事迹相同,那么推定正是它们自己将自己树立为神,岂不比认为神明与天使和鬼魔同等更为合情合理吗?
Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis quos alibi deos non dicitis; ut aliter dementire videatur qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit, et alia vis pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, alia qui sibi gulam prosecat. Compar exitus furoris et una ratio est instigationis.
我猜想,正是地点的不同造成了区别,以至于在庙宇中你们认为它们是神,在别处你们便不称其为神;正如那掠过神圣塔顶的人显出一种狂乱,那越过邻近房顶的人显出另一种狂乱,而在割去自己生殖器或割伤手臂的人身上宣称一种力量,在割断自己喉咙的人身上又宣称另一种力量。狂乱的结局是相仿的,唆使的原由乃是一体的。
Sed hactenus verba; iam hinc demonstratio rei ipsius, qua ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliqui ibidem sub tribunalibus vestris quem daemone agi constet. Iussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille tam se daemonem confitebitur de vero quam alibi dominum de falso.
然而,言辞且止于此;现在由此进入实事本身的论证,借此我们将表明这两种名号具有同一种本质。且在此处,就在你们审判席前,带出一个公认被鬼魔驱使的人。只要任何一个基督徒命令那灵说话,它就会依真实情况承认自己是鬼魔,正如它在别处虚妄地承认自己是主宰一样。
Aeque producatur aliquis ex his qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt,qui ructando curantur, qui anhelando praefantur.
同样,也可以从那些被认为处于神附状态的人中带出一个来——他们在祭坛上吸入烟气,从油脂臭气中受孕得神力,靠打嗝得到医治,喘着粗气发出预言。
Ista ipsa virgo Caelestis pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius medicinarum demonstrator, alia die morituris Socordio et Tenatio et Asclepiodoto sumministrator, nisi se daemones confessi fuerint Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!
若那位应许降雨的天后童贞女神自己,若那位医药的指引者埃斯库拉皮乌斯自己——他曾给改日便死去的索科尔狄乌斯、特纳提乌斯和阿斯克勒庇奥多托斯开药配方——没有因不敢对基督徒撒谎而承认自己是鬼魔,你们就当场流那最胆大妄为的基督徒的血!
Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius? Simplicitas veritatis in medio est. virtus illi sua adsistit; nihil suspicari licebit. Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri dicitis? Non dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis.
有什么行动比这更明显?有什么证明比这更可靠?真理的纯全立于其中;真理自身的大能从旁协助;将没有任何生疑的余地。你们说这是借魔术或某种类似欺骗行出来的吗?若你们的眼目与耳朵准许你们,你们绝不会这样说。
Quid autem inici potest adversus id quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte vere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur? An ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra, nec divinitas deputanda est quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit,3 aemulis suis.
然而,面对以赤裸的真诚所展现的事物,还能提出什么反驳呢?如果在这一方面它们真是神明,为何它们要说谎称自己是鬼魔呢?难道是为了顺从我们吗?那么,你们的神性如今已经臣服于基督徒了,而那屈从于人、且更不名誉地屈从于其对手的事物,是不应被算作神性的。
Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro deis agere respondent? Nam sicut illi qui dei habentur daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur, vererentur enim abuti maiestate superiore sine dubio et timendorum.
如果在另一方面它们是鬼魔或天使,为何它们在别处答复说自己代表神明行事呢?因为,正如那些被视为神明者若真是神明,绝不愿自称鬼魔(显然是为了不贬抑自己的尊荣),同样,这些被你们直接认识为鬼魔者,如果真有它们所假冒其名的神明存在,也绝不敢在别处代表神明行事;因为它们无疑会惧怕滥用更高且应受敬畏之者的尊荣。
- 23.1quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
承接前述一系列条件从句(si et magi...)的归结句。现在时虚拟式 studeat 在修辞性感叹句中表示推论或强烈的必然性(“岂不更当竭尽全力……”)。此外,quod alienae praestat negotiationi 中的关系代词 quod 指代主句中省略的先行词 id(宾格,作 operari 的宾语),意为“它为他人的营生所提供的那一切”。
- 23.2Non ergo dignius praesumetur ipsos esse qui se deos faciant, cum eadem edant quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse?
由 dignius ... quam(“推定……岂不比……更为合理吗?”)构成的比较句式框架。受无人称被动态动词 praesumetur 支配,两个形成对比的带不定式的宾格结构并列出现:主语从句 ipsos esse qui se deos faciant(“正是它们自己将自己树立为神”)以及 quam 引申的比较对象 pares angelis et daemonibus deos esse(“神明与天使和鬼魔同等”)。
- 23.8si quid ad dedecus facit
facere ad + 宾格是表示“有助于、促成、加增”的固定惯用表达。结合连词 si 之后替代 aliquid 的中性单数主格不定代词 quid,整个从句起插入语作用,意为“如果有任何促成耻辱的事”,即“更不名誉的是”。
