← 特土良

护教辞

§21.21-21.31

基督的复活升天与信仰的合理性

德尔图良记述了基督的复活、升天、彼拉多向提比略的汇报以及使徒的宣教,论证了基督徒藉着基督敬拜独一真神的合理性,并将其与异教诸立教者作了对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§21.21

​Sed ecce tertia die concussa repente terra, et mole revoluta quae obstruxerat sepulchrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulchro repertum est praeterquam exuviae sepulti.

然而看哪,第三日地忽然震动,堵住坟墓的巨石被滚开,卫兵因惊恐而溃散,未见门徒露面,坟墓里除了受葬者的裹尸布外,一无所获。

§21.22

​Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt.1 Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret.

尽管如此,那些首领们——揭扬罪名并将向他们纳税服役的民众从信仰中拉回乃是符合他们利益的事——却反复宣称尸体是被门徒偷走的。因为祂自己并未走向大众,免得不虔敬的人摆脱了谬误,也为了让预定获得非同小可赏赐的信仰能在困难中得以确立。

§21.23

​Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad quadraginta dies egit docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus, multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.2

不过,在犹太的加利利地区,祂与一些门徒同住了约四十日,教导他们当教导的事。此后,祂差派他们承担向普世宣道的职分,在云彩的环绕中被接升天,这比你们中间的普罗库鲁斯们一贯就罗穆卢斯所作的断言要真实得多。

§21.24

​Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit. Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares.

关于基督的这一切事情,彼拉多——就其良知而言他自己彼时也已是一位基督徒——向当时的皇帝提比略作了汇报。然而,若非恺撒们对于这时代本是必不可少的,或者若基督徒也能作恺撒的话,恺撒们本也会相信基督的。

§21.25

​Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.

门徒们也依从神圣导师的吩咐分散在世界各地,顺从遵行;他们自己从追逼的犹太人那里遭受了诸多苦难,最终因对真理的笃信,在罗马藉由尼禄的暴虐甘心播下了基督徒的鲜血。

§21.26

​Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos quos adoratis. Multum est si eos adhibeam ut credatis Christianis propter quos non creditis Christianis. Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore.

然而,我们将向你们指明基督的合适证人,即你们所敬拜的那些神灵本身。若我引来你们因之而不信基督徒的那些对象,好让你们相信基督徒,那将是一件了不起的成果。在此期间,这就是我们教制的统绪;我们已将这教派与名称的名册连同其创始者公之于世。

§21.27

​Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo iam non colit quod negavit.

如今莫要再加人以污名,莫要再作其他设想,因为对任何人而言,就自己的宗教撒谎皆非神法所容许。因为一个人一旦声称自己所敬拜的是不同于其真正敬拜之物,他便否定了自己所敬拜的,把敬奉与尊荣转移给另一个,而藉着转移,他便不再敬拜他所否定的对象了。

§21.28

​Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: Deum colimus per Christum. Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci et coli deus vult.

我们宣告,并且公开宣告,即便在你们的严刑拷打下被撕裂且鲜血淋漓,我们仍大声呼喊:“我们藉着基督敬拜神。”你们大可认为祂是一个凡人:神正是意欲藉着祂并在祂里面被人们认识与敬拜。

§21.29

​Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi dominum per hominem Moysen colere didicerunt: ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt: ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.

若要回答犹太人,他们自己也是学会了藉着凡人摩西来敬拜主;若要应对希腊人,俄耳甫斯在皮埃里亚、穆塞俄斯在雅典、墨兰普斯在阿戈斯、特洛佛尼俄斯在玻俄提亚曾以入教秘仪束缚众人;若要审视身为主宰诸族的你们,也是一个凡人努马·庞皮利乌斯,用极其繁苛的迷信加重了罗马人的负担。

§21.30

​Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.3 Quaerite igitur si vera est ista divinitas Christi.

基督理当也被允许申明神性,这是祂固有的属性;祂这么做并非如努马那样,通过让粗俗且尚处野蛮的人们在众多亟需讨好的神祇面前目瞪口呆,以此将他们驯化于文明,而是作为使那些业已开化却被此种都市文明所蒙蔽的人们开眼、进入对真理认识的一位。因此,你们且去探究基督的那种神性是否真实吧。

§21.31

​Si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, conperta inprimis illa omni ratione quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.

若是这神性在被认识之后能使人向善改造,那么随之而来的结论便是弃绝虚假的神性;尤其是在彻底查明了那一套隐匿在死者名字与雕像之下、藉着某些预兆、神迹和神谕来制造神性信仰的全盘机关之后,更当如此。

语法注3 条
  1. 21.22subreptum a discipulis iactitaverunt

    带宾格的不定式结构(间接引语),其宾格主语(eum 或 cadaver)与系动词 esse 均被省略(即 [eum] subreptum [esse]),作频度动词 iactitaverunt(“反复扬言/宣称”)的宾语从句。

  2. 21.23multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent

    专有名词复数 Proculi 是类别复数,指代“像普罗库鲁斯那样的人”(典指声称亲睹罗穆卢斯升天成神的普罗库鲁斯·尤利乌斯及其附会者)。比较级副词短语 multo verius 修饰基督升天的客观真实性,与罗马人的神话宣称构成对比。

  3. 21.30non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet

    结构上的转式(anacoluthon):前半句由以 divinitatem 为先行词的关系代词夺格/关系副词 qua 引导(“借此使……温和”),后接虚拟式 temperaret;转折连词 sed 之后句式突变为与 Christo 在意义上呼应的主格关系代词 qui 引导从句,后接虚拟式 ocularet。quod Numa 之后省略了动词 fecit。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:21.21-21.31