← 特土良

护教辞

§21.12-21.20

基督的道成肉身与被钉十字架

德尔图良阐释了基督的神性乃是从神的灵之实体中发出,并通过道成肉身与人性结合。接着,他论述了犹太人因未能领悟预言中的两次降临中的第一次而将基督钉上十字架,并记叙了伴随祂受死而显现的超自然征兆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§21.12

​Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius nec separatur substantia sed extenditur. Ita de spiritu spiritus et de deo deus ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris: ita et quod de deo profectum est, deus est dei filius et unus ambo.

当光芒从太阳延伸而出时,它是源于全体的一部分;然而太阳将在光芒之中,因为它是太阳的光芒,其实体并非被割裂,而是被延伸。因此,出于灵的灵、出于神的神,宛如从光中点燃的光。即便你从中借取了多重性质的衍枝,质料的母体依然完整而无损耗:同样,从神而出的那一位,乃是神,是神之子,二者合而为一。

§21.13

​Ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alternum numerum, gradu non statu fecit,1 et a matrice non recessit sed excessit.

于是,出于灵的灵与出于神的神,在样态尺度上构成了第二之数,是在等阶上而非在地位实存上构成的,并且祂没有背离母体,而是从母体中走了出来。

§21.14

​Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus. Caro spiritu instructa nutritur, adolescit, adfatur, docet, operatur et Christus est. Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istiusmodi praeministraverint.

因此,这位神的光芒,如昔日一贯所预言的那样,降临到某位童贞女身上,并在她的腹中被塑造成肉身,作为与神相融的人而降生。具有灵之装备的肉身得以被哺育、成长、说话、施教、施行作为,此即基督。在我们展示基督如何被证实、以及你们那边是谁为了毁坏这一真理而预先提供了这等相竞的荒唐神话期间,你们且暂且接受这个故事吧——它与你们的那些神话相似。

§21.15

​Sciebant et Iudaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc adventum eius expectant, nec alia magis inter nos et illos conpulsatio est quam quod iam venisse non credunt. Duobus enim adventibus eius significans,2 primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.

犹太人也知晓基督将要来临,即先知们曾对之说话的那些人。因为甚至如今他们仍在期盼祂的降临,而在我们与他们之间并没有比他们不信祂已经降临更大的争执。因为既然祂的两次降临已被指明——第一次已在人类境况的卑微中得以履行,第二次则将在时代的终结时、在显明神性的崇高中迫近——他们因不明白第一次,便把他们所盼望的、被更明确预言的第二次视作唯一的一次。

§21.16

​Ne enim intellegerent pristinum,3 credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictum eorum. Ipsi legunt ita scriptum mulctatos se sapientia et intellegentia et oculorum et aurium fruge.

因为他们不理解前一次降临——若理解了他们本会相信,若相信了他们本会获得拯救——乃是他们的罪愆所应得的报应。他们自己也读到经上如此写着:他们被剥夺了智慧与洞察力,以及眼目的与耳朵的果实。

§21.17

​Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.

因此,由于祂的卑微,他们既先入为主地认定祂不过是一个凡人,接下来自然就因祂的大能而将祂视作术士;彼时祂以一句话将鬼魔从人身上驱逐出去,使瞎子重见光明,洁净麻风病者,使瘫痪者复原,最终以一句话使死人重获生命,平息风暴并履海而行,使诸元素本身服役于己,以此彰显自己乃是神的话语,即逻各斯,那太初的、首生的、由大能与理性伴随并由灵所扶持的话语,就是以言语造作万物且已造作了万物的同一位。

§21.18

​Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabantur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos; parum si non et prophetae retro.4

然而对于祂的教导——犹太人的导师与首领们皆在此教导下被驳倒——他们如此恼怒,尤其是因为无数群众转向了祂,以至于最终祂被解送到当时代表罗马方面管辖叙利亚的总督本丢·彼拉多面前时,他们竟以喧嚣暴虐的呼声强求将耶稣交给自己钉上十字架。祂自己也曾预言他们会这样做;古时的先知们若未曾同样预言过,〔这〕便还算不足。

§21.19

​Et tamen suffixus multa mortis illius propria ostendit insignia. Nam spiritum cum verbo sponte dimisit, praevento carnificis officio. Eodem momento dies medium orbem signante sole subducta est. Deliquium utique putaverunt qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt.

然而,被钉在十字架上的祂,显出了属于祂那受死许多特有的征兆。因为祂以言语主动释放了灵魂,抢在行刑者的职责之前。在同一时刻,尽管太阳正标示着天球的中天,白昼的光芒却被撤去了。那些不知晓这事关于基督也曾被预言过的人,定然以为这是一场日食。

§21.20

​Et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis. Tunc Iudaei detractum et sepulchro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos.

然而,你们在自己的秘府档案中保留着那场宇宙异象的记录。那时,犹太人在祂被从十字架上取下并安葬于坟墓之后,更以大批军力精心防范予以围守,以免因祂曾预言自己将在第三天从死里复活,门徒便盗走尸体,欺骗起疑的人。

语法注4 条
  1. 21.13modulo alternum numerum, gradu non statu fecit

    modulo 为表示“在尺度/样态上”的限制夺格。alternum numerum 是 fecit 支配的结果宾格(内宾格),意指构成了“第二之数(另一位格)”。gradu non statu 为方式或限制夺格,强调父与子之间的差异在于位阶或序列(gradus),而非本性或实体地位(status)。

  2. 21.15Duobus enim adventibus eius significans

    句法上 significans 呈现破格构型(悬垂分词),可理解为主语未明言的预言或经文(“由于其指明了祂的两次降临”),或在意义上相当于独立夺格 significatis(“祂的两次降临已被指明”)。它与后文的分词短语 primum non intellegendo 共同构成犹太人误判降临的背景。

  3. 21.16Ne enim intellegerent pristinum

    从句 Ne... intellegerent 为由末尾的 meritum fuit delictum eorum(是他们罪愆所应得的惩罚)所统辖的实质从句(表达结果或内容),意为“他们未能领悟前一次降临”。插入的 credituri, si intellexissent... 则使用将来分词作为虚拟式过去完成时条件句的主句结论,表示过去相反的假设。

  4. 21.18parum si non et prophetae retro

    高度压缩的省略句,需补足为 parum [erat / foret], si non et prophetae retro [praedixissent](“古时的先知若未曾预言过,这便算不足”)。该短语作为修辞性的补充,旨在强化强调基督本人与古代先知皆早已对此作过预言。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:21.12-21.20