- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:21.1-21.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
德尔图良阐明了基督教虽根植于古老的犹太文献却与之有别的缘由,论及犹太人的背道与流散、神对新信民的拣选,以及作为神的道、理性与灵的真正神圣实体——神之子基督。
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur,1 quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
但是,既然我们曾宣称这一派别是由犹太人最古老的文献所支撑的,而众人多半知晓它相当新近,即属于提比略的时代,且我们自身也公开承认这一点,那么或许有人会借此由头重新审度其法律地位,仿佛它是在一个极其显赫、且确属合法的宗教庇护之下,隐藏着某种属于自己的专断,或者因为除了时代差异之外,我们在饮食的禁忌、节日的庆祝、身体的割礼记号以及名称的共享上,都没有与犹太人保持一致——如果我们侍奉的是同一位神,这些本该理应遵从。
Sed et vulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem Iudaei iudicaverunt, quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit. Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca de Christo ut deo.
然而大众如今也已把基督知晓为凡人中的一位,正如犹太人当年所判定的那样,这更容易让人以为我们是某个凡人的崇拜者。但我们既不以基督为耻,因为因祂的名被归列并被定罪反倒令我们喜乐,我们对神的认知也未曾有所偏离。因此,有必要就基督作为神这一点略作说明。
Dudum Iudaeis erat apud deum gratia ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum; unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
从前,在犹太人拥有其原始始祖的卓越公义与信仰之处,他们在神面前蒙受恩宠;由此,他们宗族的庞大与王国的崇高得以繁盛,并且享有如此巨大的福祉,以致能通过教导他们的神之声音,预先得蒙训诫如何博得神喜悦而不触怒祂。
Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati ad declinandum, derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio salutare conceditur.
然而,他们因对先祖的自信而膨胀以致偏离正道,从受教中沦入世俗的做派,究竟犯了何等深重的罪愆,即使他们自己不承认,他们今日的下场也能证明。他们离散、漂泊,被逐出自己的水土与苍穹,既无人间之王也无神圣之王地流浪在普世之间,甚至依照外邦寄居者的权利,都不被允许在祖国的土地上至少印下一个足迹去致敬。
Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus2 multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
当神圣的声音向他们预先警告这些事时,所有先知总是反复宣告着同一件事:在时代的最后阶段,神将从各民族、万民和各地为自己拣选忠诚得多的崇拜者,将恩宠转移给他们,且由于更能领受宏大教导的能力,这恩宠确实更为充盈。
Venit igitur qui ad reformandam et inluminandam eam venturus a deo praenuntiabatur, Christus ille filius dei. Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, inluminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur: non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine aut de patris semine.
因此,受神预先告知将要来临以重塑并照亮这恩典之人来临了,那便是神之子基督。因此,神之子被宣告为这恩宠与教导的裁定者与导师、人类的照亮者与引领者:然而祂的诞生绝非使祂在子的名称上或在父的种籽上感到蒙羞。
Non de sororis incesto nec de stupro filiae aut coniugis alienae deum patrem passus est squamatum aut cornutum aut plumatum, amatorem in auro conversum Danaidis.3 Iovis ista sunt numina vestra.
并非出于与姐妹的乱伦,也非奸污女儿或他人之妻,祂才承受一位具有鳞甲、兽角或羽毛的神为父,或承受一位为达那厄化作黄金的情人为父。这些都是朱庇特的,是你们的神性。
Ceterum dei filius nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam videtur habere, non nupserat.
此外,神的儿子绝无因不贞而来的母亲;哪怕看似是祂母亲的那位女子,也未曾出嫁。
Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur. Iam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes λόγον, id est sermonem atque rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit; eundem et fatum vocari et deum et animum Iovis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis adfirmat.
但我首先要阐述祂的实体,这样其诞生的本质才会被理解。我们已经宣告过,神是以道、理性和大能造作了整个宇宙。在你们的智者中间,作为道与理性的逻各斯,也公认被视为宇宙的巧匠。因为芝诺将祂界定为创作者,是祂以秩序构成了万物;且这同一者被称为命运、神、朱庇特的意念与万物的必然性。克莱安西斯将这些特征归纳为灵,并断言它是普世的贯穿者。
Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti.4 Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae. Nam et deus spiritus.
而我们也将灵归为那道、理性以及大能的本有实体,我们曾说神借着它们造作了一切;在这灵中,道在宣告时存乎其中,理性在布置时伴随于旁,大能在成全时统领其事。我们晓得,这位乃是从神发出的,并且通过发出而受生,因而基于实体的单一性被称为神的儿子与神。因为神也是灵。
- 21.1fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur
fortasse an 在晚期及教父拉丁语中常接虚拟式(retractetur),表达审慎的推测或疑虑(“或许会因这一名义对其法律地位重新审定/提出质疑”)。retractetur 是无人称被动态,支配介词短语 de statu eius(“关于其地位”),hoc nomine 意为“以此为由”或“以此名义”。
- 21.6fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus
fore uti(等同于 futurum esse ut)在间接引语中作复合未来不定式,依赖于主动词 ingerebant(未完成过去时)。按照时态呼应法则,从属分句中的谓语动词 adlegeret 与 transferret 采用未完成过去虚拟式,表达预言中未来将要发生的事。
- 21.8amatorem in auro conversum Danaidis
Danaidis 是希腊语专有名词 Danae(达那厄)的第三变格属格形式,通过倒装/离隔修饰(hyperbaton)置于句末,修饰 amatorem in auro conversum(“化作黄金的情人”,指朱庇特),意为“达那厄的(为达那厄而变形的)情人”。
- 21.11cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti
关系代词 cui 为与格(所属或所处),先行词为 spiritum。现在的与格分词 pronuntianti、disponenti、perficienti 描绘了神圣运作的不同层面,分别与 sermo insit(道内在)、ratio adsit(理性同在)以及 virtus praesit(大能统领)构成精巧对应的并列句式。
