- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:20.1-20.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者将证明圣经神圣性的依据从历史年代转向预言的应验,指出自然灾害、社会动荡和道德沦丧皆如预言所示发生,从而论证基于过去与现在的应验,对未来的预言同样抱有无可置疑的信心。
Plus iam offerimus pro ista dilatione maiestatem scripturarum, si non vetustate divinas probamus, si dubitatur antiquitas. Nec hoc tardius aut aliunde discendum. Coram sunt quae docebunt, mundus et saeculum et exitus.
现在,作为那次推迟的补偿,我们提供更伟大的事物——圣经的威严,如果我们不凭古老性证明它们的神圣,如果它们的古老性受到怀疑。这既不需要迟缓地去学习,也无需从别处寻求。将要施教的事物就在眼前:世界、时代与结局。
Quicquid agitur, praenuntiabatur; quicquid videtur, audiebatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.1 Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis.
凡正在发生的,早被预先告知;凡眼见之物,早被耳闻。大地吞噬城市,海洋剥夺岛屿,外战与内乱撕裂国家,王国与王国互相冲撞,饥荒、瘟疫、各地的诸般灾祸以及频频的大量死亡带来毁灭,卑微者变为尊贵、显贵者变为卑下,正义日渐稀少,不义肆意蔓延,对一切良好教养的关注陷入麻木,甚至时节的循行与诸元素的职分偏离正道,自然的常态为怪相与预兆所扰乱——这一切早已凭借先见被记录下来。当我们经受它们时,它们被诵读;当我们辨识它们时,它们得到印证。依我之见,预言的真实性,正是神性的充分见证。
Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, iam scilicet probatorum,2 quia cum illis, quae cotidie probantur, praedicebantur. Eaedem voces sonant, eaedem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti.
正因如此,在我们中间对未来之事的信心同样确凿无疑——也就是说,这些事早已得到印证,因为它们与那些每日都在得到印证的事物一同被预先宣讲。相同的声音在回响,相同的文字在记录,相同的灵在鼓动,对于宣告未来的预言而言,时间原是单一的。
Apud homines, si forte, distinguitur, dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illi per duos gradus3 credere?
在凡人之间,若有所区别,不过是在时间被勾销、从未来算作现在、继而从现在算作过去的过程中展现而已。我请问你们,我们既然已经学会通过两个阶段信赖它,如今连未来的事也同样相信,究竟犯了什么过错呢?
- 20.2Quod terrae vorant urbes... providenter scripta sunt.
由 quod 引导的一系列事实从句(从 Quod terrae vorant...、quod insulas maria fraudant... 直至 naturalium forma turbatur)统合起来,充当主句被动动词 providenter scripta sunt(凭先见被记录下来)的实质主语。长篇并列的具体灾难与社会失序现象,构成了被预言记录下来的事实内容。
- 20.4iam scilicet probatorum
probatorum 为完成时被动分词,在性、数、格上与前文的名词化中性复数属格 futurorum(未来之事)保持一致。此处具有悖论式与先取式的确定感:未来的事物因与当下正在应验的事物同时被预言,因而在确信意义上已被视作“早已得到印证”。
- 20.5per duos gradus
指代紧前一句中所述的时间推移与应验的两个阶段:dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur(从未来算作现在,继而从现在算作过去)。意指信徒通过目睹预言转化为当下现实,以及确认为过去既成事实这两个步骤,已然学会了信赖预言。
