- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:19.1-19.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者在年代学上论证了基督教与犹太文献远比希腊罗马的一切文学、历史、律法和神祇更为古老,并以预言的应验确立其可信性,同时指出详尽的年代考证极其浩繁,因而暂且只点明要点而作延后处理。
Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat. Apud vos quoque religionis est instar,1 fidem de temporibus adserere. [Auctoritatem litteris praestat antiquitas summa. Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit. Superior invenitur annis circiter trecentis quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argos transvenisset, Troiano denique proelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno. Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est Belum Assyriorum et Saturnum Titanorum regem cum Iove dimicasse, ostenditur bellum cccxx et duobus annis Iliacum exitum antecessisse. Per hunc Moysen etiam illa lex propria Iudaeis a deo missa est. Deinceps multa et alii prophetae vetustiores litteris vestris. Nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis. Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales, physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum. Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit non aliter quam prophetae. Adeo respici potest tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse. Quod prius est, hoc sit semen necesse est. Inde quaedam nobiscum vel prope nos habetis. De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio eius poeticam vaticinationem deputavit. Gloriae homines si quid invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt. Etiam fructibus a semine degenerare contigit. Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non maior auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus quam de aetatis annalibus suppetisset. Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur? Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur. Idonea est enim recognitio praeteritorum ad disponendam fiduciam futurorum. Eaedem voces praedicaverunt utramque partem, eaedem litterae notaverunt. Unum est tempus apud illas quod apud nos separari videtur. Ita omnia quae supersunt improbata, probata sunt nobis, quia cum illis quae probata sunt tunc futuris praedicabantur. Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros qui vaticinari videbantur usurpata est. Sunt vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.]
极度的古老,为这些文献要求了首要的权威。在你们当中,依据年代来主张可信性,也如同宗教的戒律一般。[极度的古老赋予文献以权威。因为第一位先知摩西,从创世、人类的繁衍以及随后为惩治那个世代的不义而降下的大洪水的暴烈自往昔讲起,借着预言直到他自己的时代,继而又通过他自己的事迹展示了未来的诸般图景;在他那里,自起初便编排有序的年代次序提供了世界的推算历。人们发现,他比你们当中最古老的那位达那俄斯渡海前往阿耳戈斯大约早了三百年,最后,他比特洛伊之战大约早了一千年,从而甚至比萨图尔努斯本人还要早。因为根据萨鲁斯的历史记载——其中记述了亚述人的贝卢斯和提坦人的国王萨图尔努斯曾与尤庇特交战——表明那场战争早于伊利昂的覆灭三二二年。上帝也正是通过这位摩西,赐下了属于犹太人的那部特有律法。随后的许多其他先知,也比你们的文献更为古老。因为即便是最后吟唱的那位先知,若非略微走在你们智慧的奠基者和立法者之前,也必定在年代上与他们重合。因为在居鲁士和大流士的统治时期有撒迦利亚,而在那个时代,自然哲学家之首泰勒斯在回答克罗伊斯探询神性时,毫无确定的回答,想必是因为受到先知们言论的扰乱。梭伦向同一位国王宣称应当关注漫长生命的终局,其方式与先知们毫无二致。由此足见,你们的法律与学问皆受孕于律法与神圣的教义。先存者必为种子。因此,你们与我们共享或持有某些与我们极其相近之物。出于智慧(索菲亚),对它的爱被称为哲学;出于预言,对它的热切效仿被视作诗意的预兆。追求虚荣的人一旦发现了什么,为了据为己有便加以伪造。甚至果实也往往会从种子变质。若非这些文献从自身真理的伟力之中所获得的信仰权威,胜过从其时代的编年史中所获得的权威,我本会在神圣文献的古老性上从诸多方面继续阐述。因为,除了整个世界日复一日的清算——王国的更迭、城市的倾覆、民族的终局、时代的态势无不完全应验于数千年前所预言的一切——还有什么能更有力地为它们的见证作辩护呢?正因如此,你们所嘲笑的我们的希望得以焕发,你们称之为狂妄的我们的信心得以坚固。因为对往事的重认,足以用来构筑对未来的信心。同一种声音宣讲了这两部分,同一种文字记录了它们。在我们看来似乎彼此分离的,在它们那里乃是单一的时代。因此,所有尚未得到印证的事物对我们而言皆已得到印证,因为它们是与那些当时尚属未来的已得印证之事一同被宣讲的。据我所知,你们也有西比拉,因为真神的真女先知这一称谓,被随意僭用到其他看似能预言的人身上。你们的西比拉在真理上假托了虚名,正如你们的诸神一样。]
Omnes itaque substantias omnesque materias, origines, ordines, venas veterani cuiusque stili vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit,2 in quo videtur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam nostri.
因此,你们每一位古代作家的所有实质、所有质料、渊源、次序、血脉,甚至大多数在历史中显赫、在记忆中苍老的民族与城市,乃至作为事物的指示者与看守者的文字形相本身,并且(我想我们说得还不够)我说,就连你们的诸神本身、神庙、神谕和祭仪本身,一位先知的书柜在世代上皆凌驾其上;整个犹太奥秘的宝藏,以及由此延伸的我们的奥秘的宝藏,正被视作安放在这书柜之中。
Si quem audistis interim Moysen, Argivo Inacho pariter aetate est. Quadringentis paene annis (nam et septem minus) Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit, possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar.
如果你们暂且听说过某位摩西,他在年代上与阿耳戈斯的伊纳科斯相当。他比你们当中最古老的达那俄斯早了近四百年(实少七年),比普里阿摩斯的灾祸大约早了一千年;我甚至可以依据我所依凭的学者说,他比荷马早了五百多年。
Ceteri quoque prophetae etsi Moysi postumant,3 extremissimi tamen eorum non retrosiores reprehenduntur4 primoribus vestris sapientibus et legiferis et historicis.
其余的先知即便晚于摩西,但他们当中最晚近者,也被判定并不比你们最前列的贤哲、立法者与史学家落后。
Haec quibus ordinibus probari possint non tam difficile est nobis exponere quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis cum digitorum supputariis gesticulis adsidendum est. Reseranda antiquissimarum etiam gentium archiva, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Phoenicum.
这些事情可以通过何种次序予以证明,对我们而言阐明起来并不那么困难,却是极其浩繁;并非艰巨,但眼下极为冗长。必须伴着指尖推算的手势,伏案查阅众多典籍。甚至连最古老民族——埃及人、迦勒底人、腓尼基人——的档案馆也必须打开。
Advocandi municipes eorum per quos notitia subministrata est, aliqui Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri rex, sectatores quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et Apion et Thallus et si quis istos aut probat aut revincit; Iudaeus Iosephus, antiquitatum Iudaicarum vernaculus vindex; Graecorum etiam censuales conferendi, ut quae quando sint gesta aut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri; peregrinandum est in historias et litteras orbis. Et tamen quasi partem iam probationis intulimus, cum per quae probari possint aspersimus.
必须传唤那些提供过知识的本国公民:某位埃及人曼涅托、迦勒底人贝罗索斯,还有腓尼基人希厄罗穆斯(推罗国王),以及他们的追随者门德斯的托勒密、以弗所的米南德、德米特里·法勒留、朱巴国王、阿皮翁、萨鲁斯,以及凡证实或驳斥这些人之人;还有犹太古事本土的捍卫者——犹太人约瑟夫斯;希腊人的户口册也必须对照,以便查明何事于何时发生,或阐明时间的链条,使编年史的数字借此显露光彩;必须在全球的历史与文献中周游。然而,当我们点明了可以借此证明的途径时,可以说我们已经提出了证明的一部分。
Verum differre praestat, vel ne minus persequamur festinando vel diutius evagemur persequendo.
但推迟此事乃是上策,免得我们因仓促而论述不足,或因详尽论述而漫延过甚。
- 19.1religionis est instar
不变化名词 instar 作表语,支配属格 religionis,构成习惯用法,意为“等同于……”、“如同……一般”。
- 19.2Omnes itaque substantias omnesque materias... ipsos inquam deos vestros... unius interim prophetae scrinium saeculis vincit
从句首开始的一长串宾格短语(omnes substantias, materias, origines, ordines, venas, gentes, urbes, effigies, deos, templa, oracula, sacra)皆为主动词 vincit 的直接宾语。主语是后置的 unius interim prophetae scrinium(一位先知的书柜),saeculis 则作为表示程度差异或手段的夺格(“在世代上超越数个世纪”),构成大规模的倒装(hyperbaton)结构。
- 19.4Moysi postumant
动词 postumant 是源自形容词 postumus 的罕见动词(postumo)的现在时第三人称复数,意为“居于……之后”、“晚于……”,支配与格 Moysi 作为参照基准。
- 19.4non retrosiores reprehenduntur
比较级形容词 retrosiores(源自 retro,意为“更靠后的”、“更晚近的”)与 reprehenduntur(此处意为“被判定/发现为”)连用,整体表达“(即便最晚近的先知)亦不被判定为比你们最早的贤达更为晚近”。
