← 特土良

护教辞

§18.1-18.8

先知的圣经文献与七十士译本

上帝差遣先知并赐予圣经文献,使世人得以认识并事奉祂,宣告末日的复活与审判。这些文献在托勒密二世时被译为希腊文(七十士译本)并公开展出,使凡寻求理解者皆能寻见上帝并生发信仰。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18.1

​Sed quo plenius et inpressius tam ipsum quam dispositiones eius et voluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui velit de deo inquirere, et inquisito invenire, et invento credere, et credito deservire.1

然而,为了使我们能够更充实、更深刻地亲近祂自身及其安排与旨意,祂增添了文献这一工具,以便凡愿意探讨上帝之人,都能在探讨之后予以寻见,在寻见之后予以信奉,在信奉之后予以事奉。

§18.2

​Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere2 a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit (hic enim est verus Prometheus), qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit, ​exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis et desertis et observatis his praemia destinarit, ut qui producto aevo isto iudicaturus sit3 suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem.

因为祂自太初便差遣那些因公义的纯全而配得认识并彰显上帝的人进入世间,他们被神圣之灵所充满,为要宣扬唯有一位独一的上帝:是祂奠定了万物,是祂从泥土中塑造了人(这才是真正的普罗米修斯),是祂以既定的时节安排和终局秩序化了世事;继而宣扬祂曾借着暴雨、借着烈火彰显了其施行审判之威严的何等征兆;祂为取悦自身而制定了何种规诫;祂为那些无视、舍弃这些规诫之人以及恪守这些规诫之人分别预定了何种报偿;因为当这个世代走到尽头时,祂将作为审判者,把自太初以来所有死者唤醒、重塑并检视,以结清各自的功过,进而裁定祂的敬拜者承受永生的报偿,裁定亵慢者承受同样永恒不绝的烈火。

§18.4

​Haec et nos risimus aliquando. De vestris sumus. Fiunt, non nascuntur Christiani.

这些事我们从前也曾嘲笑过。我们出自你们当中。基督徒是后天造就的,而非天生的。

§18.5

​Quos diximus praedicatores, prophetae de officio praefandi vocantur. Voces eorum itemque virtutes quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae latent. Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.

我们所称的宣讲者,因其预先讲论的职分而被称作“先知”。他们的言论,以及他们为彰显神性之信实所施行的奇事,皆留存在文献的宝库之中,亦非隐匿不现。托勒密诸王中最博学、被加封以“爱弟者”称号且最通晓诸般文学的那位,依我之见,乃是怀着对图书馆的热忱欲与庇西特拉图竞胜;在以古老或某种罕异而博得声誉的其他典籍记载之中,根据当时最孚众望的学者德米特里·法勒留(国王曾将馆长之职托付于他)的进言,他也向犹太人索求书籍,即唯独他们所拥有的固有本族文献。

§18.6

​Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad domesticam dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro qui nunc Iudaei. Igitur et litterae Hebraeae et eloquium.

因为先知们一向是出自他们中间且对他们自己陈辞的,即凭着父辈的恩宠而对属于上帝自家的民族陈辞。先前的希伯来人,即如今的犹太人;因此文字与言语皆为希伯来式的。

§18.7

​Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit.

但为了使认识不致落空,在允准了七十二位译者之后,这一要求亦由犹太人向托勒密签署认可;连护持神眷论的哲学家墨涅德谟,也因见解的一致而对他们肃然起敬。

§18.8

​Adfirmavit haec vobis etiam Aristaeus. Ita in Graecum stilum exaperta monumenta reliquit. Hodie apud Serapeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis litteris exhibentur. Sed et Iudaei palam lectitant. vectigalis libertas;4 vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inveniet deum; qui etiam studuerit intellegere, cogetur et credere.

阿里斯提亚斯亦向你们证实了这些事。他就这样留下了以希腊文体公开的典籍。今日在塞拉皮斯神庙中,托勒密的诸图书馆与希伯来文献原件一同展出。不仅如此,犹太人亦公然诵读。这是纳税换得的自由;每个安息日人人皆可前往。凡倾听者必寻见上帝;凡更致力于理解者,亦必被迫信奉。

语法注4 条
  1. 18.1inquisito invenire, et invento credere, et credito deservire

    inquisito、invento、credito 为完成时被动分词中性单数夺格,以名词化或无主语的形式连环使用,表示后一动作以前一阶段的实现为前提或凭借(“在探讨之后寻见,在寻见之后信奉,在信奉之后事奉”),极简练地展现了信仰层层递进的过程。

  2. 18.2dignos deum nosse et ostendere

    形容词 dignos 直接支配不定式 nosse(novisse 的缩略式)与 ostendere。在古典散文中,dignus 通常接 qui + 虚拟式从句,但在诗歌及后古典拉丁语散文中,直接加不定式作补足语是常见用法。

  3. 18.3ut qui producto aevo isto iudicaturus sit

    ut qui 后接虚拟式(iudicaturus sit 为第一迂回叙述法虚拟式),构成表特征或原因的从句,修饰说明上帝的本性与职分(“作为将要……施行审判的那位”)。producto aevo isto 为独立夺格,意为“当这世代延伸穷尽之时”。

  4. 18.8vectigalis libertas

    此名词短语作为同位或解释性的独立句,紧承前文说明犹太人何以能公然朗读经卷。它指涉罗马统治下犹太人通过缴纳专门税赋(犹太税 fiscus Iudaicus)而换取公开举行宗教礼拜与诵读律法之特权的这一历史事实。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:18.1-18.8