← 特土良

护教辞

§12.1-12.7

偶像的制作工艺与基督徒遭受的刑罚

作者揭示异教诸神不过是死者与神话,指出神像是由凡俗材质经由粗暴手段制成,且其工艺过程惊人地与基督徒遭受的各项刑罚相符,从而驳斥了偶像崇拜并论证非存在之物不可能受损。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12.1

​Cesso iam de isto, ut qui sciam1 me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, cum ostendero quid sint. Quantum igitur de deis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum et fabulas audio et sacra de fabulis recognosco: ​quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes2 licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.

我现在不再纠缠于此,因为我知道,当指出它们究竟为何物时,我将依据真理本身证明它们不是什么。因此,就你们的神明而言,我只看到某些古代死者的名字,听到神话,并从神话中辨认出祭礼;而就神像本身而言,我所指责的无非是它们的材质与普通器皿和工具同源,或者说它们就出自同样的器皿,甚至本身就是工具,在艺术变通的自由之下,通过祝圣仿佛改变了命运一般;而且在制作的工序本身中,竟是以极其羞辱和亵渎的方式进行的,以至于对于我们这些因这等神明而遭受刑罚的人来说,确实可以在很大程度上引为刑罚的安慰:为了被造出,神明自身也承受了同样的磨难。

§12.3

​Crucibus et stipitibus inponitis Christianos. Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus dei vestri dedicatur.

你们将基督徒钉上十字架与木桩。然而,哪一座神像不是先由堆筑在十字架与木桩上的黏土所塑造的?在绞架之上,你们神明的身躯才首次被奉献。

§12.4

​Ungulis deraditis latera Christianorum. At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Cervices ponimus.3 Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei vestri. Ad bestias impellimur. Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis.

你们用铁爪刮削基督徒的肋旁。但在你们的神明身上,斧凿、木刨与锉刀却更猛烈地施加于其所有的肢体。我们引颈就戮。在铅、胶水和暗榫之前,你们的神明根本没有头颅。我们被驱赶去喂野兽。正是你们分配给利贝尔、库柏勒和卡厄勒斯提斯的那种野兽。

§12.5

​Ignibus urimur. Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur. Inde censentur dei vestri.4 In insulis relegamur. Solet et in insula aliqui deus vester aut nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur, consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia.

我们遭受火焚。它们从最初的金属块起也同样遭受火焚。我们被判罚去矿山。你们的神明正是从那里获得了价值。我们被流放到岛屿。你们的某位神明也往往是在岛上出生或死去的。如果凭借这些就能成就某种神性,那么受惩罚者就该被祝圣,刑具与酷刑反倒该被称为神灵了。

§12.6

​Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! Infrendite, inspumate! Idem estis qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra superstitione perorantem reprehendistis.

然而显然,你们的神明感受不到其制作过程中的这些侵害与侮辱,正如它们感受不到敬意一样。哦,不敬之辞,哦,亵渎之詈!咬牙切齿吧,口吐白沫吧!正是你们这些人,曾经指责某个塞内卡更详尽、更尖刻地痛斥你们的迷信。

§12.7

​Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.

因此,如果我们不敬拜那些与死者极为相似的冰冷雕像与肖像——连鸢鸟、老鼠和蜘蛛都深知其真面目——那么抛弃已明辨的谬误,难道不该获得赞赏而非惩罚吗?因为我们难道能被看作伤害了那些我们确信根本不存在的对象吗?不存在之物,由于其不存在,便不会从任何人那里遭受任何痛苦。

语法注4 条
  1. 12.1ut qui sciam

    由 ut 引出的“qui + 虚拟式(sciam)”结构,表示主句动作(cesso)的特征或原因(“作为深知……之人”),强调说话者自身的主观理由与断言。

  2. 12.2vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes

    分词 mutantes 为阴性复数宾格,与 materias 一致(中间插入宾格 et instrumenta“甚至就是器具”,带有德尔图良式的破格句 anacoluthon),支配宾格 quasi fatum,意为“(出自同类器皿、甚至本身就是器具的材质)通过祝圣仿佛改变了命运一般”。

  3. 12.4Cervices ponimus

    成语性表达,意为“我们引颈受戮”(特指斩首刑)。紧接着与神像在浇铸铅汁、粘合剂或销钉固定之前“没有头颅”的未完成状态构成讽刺性对比。

  4. 12.5Inde censentur dei vestri

    被动语态 censentur 意为“被评估”、“被算定价值”或“源自于”。指异教的神像正是在基督徒被判处劳役的矿山(metalla)中开采出来,才获得其物质基础与神圣价值。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:12.1-12.7