- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:13.1-13.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者指责异教徒自身在亵渎神明:他们随意挑选、买卖并对神像征税,将神明等同于死者祭祀,甚至将妓女和娈童封为神灵。
Sed nobis dei sunt, inquis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, inluditis?
“然而对我们而言,它们是神,”你说。那么相反,你们又怎么会被发现在对待自己的神明时是不敬的、亵渎的和渎神的呢?你们忽视那些自以为存在的神明,摧毁那些敬畏的神明,戏弄那些甚至由你们去捍卫的神明。
Recognoscite si mentior. Primo quidem, cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione.
且看我是否在说谎。首先,由于不同的人崇拜不同的神,你们毫无疑问冒犯了那些未予崇拜的神。偏爱一方便不可能不对另一方造成侮辱,因为没有排斥就没有选择。
Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam, ut supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset.
因此,你们如今蔑视那些被你们排斥的神,毫不畏惧因排斥而冒犯它们。因为正如我们前文所简述的那样,每个神明的地位都取决于元老院的评定。凡是人在征询时不愿意认可并因不认可而予以否决的,就不是神。
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.1
至于你们称为拉瑞斯的家神,你们以家父之权处置它们:押作质物,公然叫卖,有时把萨图尔努斯改造成小锅,有时把弥涅耳瓦改造成勺子;凡是在长期受供奉中磨损破碎的,或是主人经历了更为神圣的家庭生计所需的,皆遭受如此对待。
Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.
公共的神明你们同样依照公法予以亵渎,在拍卖场上将它们当作征税的摇钱树。卡皮托利乌姆神庙是这样被承包的,蔬菜市场也是这样被承包的;在传令官同样的喊声下,在同样的拍卖标枪下,在财务官同样的记录下,拍定判给的神性被承租而去。
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur. Circuit cauponas religio mendicans. Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri. Non licet deos gratis nosse; venales sunt.
然而,负担贡赋的土地价值更贱,按人头税课征的人身更为低微(因为这些都是沦为奴隶的标志);神明却由于贡税越多而越显神圣,或者说越显神圣就课税越多。威严变成了谋利的手段。乞讨的宗教在小客栈间四处兜售。你们对神庙的地基索取报酬,对圣所的入口索取门票。认识神明绝不可免费;它们是明码标价的。
Quid omnino ad honorandos eos facitis quod non etiam mortuis vestris conferatis?2 Aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis. Ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Iovis silicernium? a simpulo obba? ab haruspice pollinctor? Nam et haruspex mortuis apparet.
究竟有什么是你们为了尊崇它们而做、却不曾同样施加给你们的死者的呢?庙宇同样如此,祭坛同样如此。雕像上的服饰与徽标别无二致。死者生前的年龄、技艺、职业如何,神明便如何。朱庇特的宴席与丧席有何分别?提酒勺与粗陶酒罐有何分别?洗尸人与占脏官有何分别?因为占脏官同样也要服务于尸体。
Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dei vestri, immo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui.
然而,你们将神性的荣耀奉献给死去的皇帝们是再恰当不过的,因为在他们活着时你们就将这荣耀归于他们了。你们的神明会欣然接受,甚至会互相祝贺,因为它们的主人变得与它们平起平坐了。
Sed cum Larentinam publicum scortum, velim saltim Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres et Dianas adoretis, cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis, licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt3 hoc et aliis licuisse quod solis antiquitas contulit.
但是,当你们在朱诺、刻瑞斯和狄安娜等女神之中敬拜公开的妓女拉伦提娜——我倒宁愿至少是莱丝或芙里尼——时,当你们用雕像和“献给圣神”的铭文为西蒙·马格斯祝圣时,当你们把宫廷侍童中某个不知名的人立为神界会议之神时,古老的神明——尽管它们也并不更高贵——仍会认为这是你们的一种侮辱,因为自古以来唯独赋予它们的荣耀,竟然也允许施加给旁人了。
- 13.4ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem
此处的 ut 用作比例连词(“随着/按照”),与前面的 ut quisque contritus atque contusus est 构成平行结构。比较级形容词 sanctiorem(“更神圣的/更不可违背的”)具有强烈的讽刺意味,意指相较于家神自身的神圣性,家庭生计的“迫切需要(necessitas)”对主人而言反倒更具不可侵犯的优先权。
- 13.7Quid omnino ad honorandos eos facitis quod non etiam mortuis vestris conferatis?
由 quod non 引导的从句依赖于反问句 Quid omnino facitis?(“你们究竟做了什么……”)所隐含的否定先行词,搭配虚拟式 conferatis 构成限制性关系从句。表示目的的动形词短语 ad honorandos eos 置于主句中,强调异教徒对神明的敬拜在仪式上与死者祭祀毫无二致。
- 13.9licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt
licet 用作让步从句连词(“即使/虽然”),其后省略了虚拟式动词 sint,形成 licet non nobiliores [sint] dei veteres 结构。它与主句中的 tamen 呼应,构成“古老的神明即使并不更高贵,然而仍会将……视为侮辱”的让步对立关系。
