← 特土良

护教辞

§11.1-11.16

对凡人死后封神论调的驳斥

作者驳斥了外教人关于“人死后升格为神”的论调,指出宇宙的既有秩序绝不需要死人的协助,而以功绩封神的说法也与诸神的诸多罪行以及被弃于冥府的更多杰出凡人相矛盾。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.1

​Et quoniam sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis adseverare, causas quae hoc exegerint retractemus.

既然你们既不敢否认他们曾经是凡人,却又确立了断言他们在死后成为神明的主张,那么就让我们重新审视促成这一点的诸般缘由。

§11.2

​Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque sibi illi sumere potuissent divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus nisi qui proprie possidebat.

首先,你们必然不得不承认存在着某位更高阶的神明,亦即神性的某种所有权人,是他将凡人造就为神明。因为他们既不可能为自己攫取自身所不具有的神性,除那位本就固有地拥有神性者之外,他人也不可能将神性赐予不具有它的人。

§11.3

​Ceterum si nemo esset qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos auferendo factorem. Certe quidem si ipsi se facere potuissent, nunquam homines fuissent, possidentes scilicet condicionis melioris potestatem.

此外,若是根本没有人造神,你们在摒弃造物者的同时设定神明是被造成的,便是徒劳的。当然,假使他们自身能够造就自己,他们就绝不会曾是凡人,因为他们显然拥有通往更优越境况的权能。

§11.4

​Igitur si est qui faciat deos, revertor ad causas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et auxilia officiis divinis desideravit ille magnus deus. Primo indignum est, ut alicuius opera indigeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui mortui erat operam desideraturus.1

因此,若是存在造神之人,我便回过头来审视将凡人造就为神明的诸般缘由;除非那位伟大的神明在行使神职时需要仆役与协助,否则我找不到任何理由。首先,他竟需要任何人的助力,而且还是死者的助力,这本身就是不相称的;既然那位终将需要死者助力者,本应从一开始就造就某种神明,才更为相称。

§11.5

​Sed nec operae locum video. Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni rationis gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia.

然而,我甚至看不到这种助力的用武之地。因为这整个世界躯体,无论是依毕达哥拉斯之见未生且非受造的,还是依柏拉图之见受生或受造的,都已然伴随着理性的全部舵轮,在这座构建中一劳永逸地被安置、装备并整饬就绪。那使万物臻于完满者,自身不可能是不完满的。

§11.6

​Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat, vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluvias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iovem quae in manu eius inponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.2

没有任何事物曾等待萨图尔努斯及其后裔。除非人们确信从太初起雨水便自天倾泻、星辰放射光芒、亮光绽放、雷霆咆哮,而朱庇特自身也畏惧你们放置在他手中的雷霆;同样,在利贝尔、刻瑞斯与弥涅耳瓦之前,甚至在某位人类始祖之前,一切谷物早已自大地丰盛地产出;否则人类便是愚妄的。因为在人类之后,绝不可能引入任何用以维系和支持人类的既有供给。

§11.7

​Denique invenisse dicuntur necessaria ista vitae, non instituisse. Quod autem invenitur, fuit, et quod fuit, non eius deputabitur qui invenit, sed eius qui instituit; erat enim antequam inveniretur.

归根结底,他们被说成是发现了这些生活必需品,而非创设了它们。凡被发现之物,早已存在;而早已存在之物,不可归功于发现它的人,而应归于创设它的人;因为它在被发现之前便已存在。

§11.8

​Ceterum si propterea Liber deus quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor.

况且,如果利贝尔之所以为神是因为他指明了葡萄藤,那么最早将樱桃从本都引入意大利的卢库鲁斯就受到了不公的对待,因为他并未因作为新果物的引介者,而像创设者那样被封为神明。

§11.9

​Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa adlegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.

因此,如果宇宙从一开始便已装备齐全,并按照履行自身职责的确定法则被统筹安排而确立,那么从这一方面来说,将人性选拔入神性的理由便不复存在;因为你们分配给他们的职责与权能,自始便已存在,恰如即便你们没有创造出那些神明,它们也同样会存在一般。

§11.10

​Sed convertimini ad causam aliam, respondentes conlationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.

然而你们转向了另一个理由,回答说神性的赐予是奖赏功绩的方式。由此我以为,你们承认了那位赋人以神性的神在正义上超绝拔群,因为他不会轻率、不当或挥霍地分配如此重大的奖赏。

§11.11

​Volo igitur merita recensere, an eiusmodi sint, ut illos in caelum extulerint et non potius in imum tartarum merserint, quem carcerem poenarum infernarum cum vultis adfirmatis.

因此,我愿检阅其功绩,看看这些功绩究竟是将他们升入了天堂,还是反而将他们沉入了最深处的塔耳塔罗斯——你们只要愿意,便宣称那里是冥府刑罚的牢狱。

§11.12

​Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.

因为那些忤逆父母者、奸淫姐妹者、奸污人妻者、掠夺处女者、玷污男童者,以及施暴者、杀人者、行窃者、欺诈者,凡是与你们某位神明相似的人,通常都被打入那处;对于那些神明,除非你们否认他们是凡人,否则绝不可能证明其中有任何人免于罪行或恶德。

§11.13

​Atquin ut illos homines fuisse non possitis negare, etiam istae notae accedunt quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?

然而,为了使你们无法否认他们曾是凡人,这些印记也同样附着其上,使得人们无法相信他们后来成为了神明。因为如果由你们来主持惩处此类之人,如果所有正直之人都唾弃与恶人及可耻之人的往来、交谈与共处,而那位神却将与这些人同类之辈接纳进自身威严的同侪之中,那么你们为何定罪那些其同僚受你们敬奉的人呢?

§11.14

​Suggillatio est in caelo vestra iustitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis deis vestris. Illorum est honor consecratio coaequalium.

你们的正义在天上乃是一种羞辱。去把所有罪大恶极之人都封为神明吧,好取悦你们的诸神。将与他们同类之人奉为神圣,才是对他们的荣耀。

§11.15

​Sed ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint.3 Quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis! aliquem de sapientia Socratem,4 de iustitia Aristiden, de militia Themistoclem, de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycraten, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenen.

然而,为略去对此等不相称之事的重新审理,权且假设他们曾经正直、无瑕而良善。可是,你们将多少更为卓越的人物留在了冥府!在智慧上的某位苏格拉底,在正义上的阿里斯提得斯,在军功上的地米斯托克利,在崇高上的亚历山大,在福祉上的波利克拉特斯,在财富上的克罗伊索斯,在雄辩上的德摩斯梯尼。

§11.16

​Quis ex illis deis vestris gravior et sapientior Catone, iustior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sulla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum? Properavit, opinor, et caelum semel clusit, et nunc utique melioribus apud inferos musitantibus erubescit.

在你们那些神明之中,有谁比加图更庄重睿智,比西庇阿更公正骁勇?有谁比庞培更崇高,比苏拉更幸运,比克拉苏更富有,比图利乌斯更雄辩?那位神明既预知何者更为优越,若等待接纳这些人物为神明,该是何等相称!我以为,他乃是过于仓促,一劳永逸地关闭了天堂,而如今面对在冥府低声抱怨的更优越者,他无疑正感到羞愧。

语法注4 条
  1. 11.4qui mortui erat operam desideraturus

    关系代词 qui 的先行词为前文的 ille magnus deus(即 fecisset 隐含的主语)。在 cum 从句(“那位终将需要死者助力者”)中使用了迂说法过去时(erat desideraturus),构成了反事实推理的前提:若至高神需要协助,本应自始就直接造出神明,而非有待凡人死去。

  2. 11.6nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri

    continendo et sustinendo homini 为表示目的的动形词与格(“用以维系和支持人类”)。prospectum 是prospicio 的完成时被动分词(中性单数主格),作 nihil 的修饰成分,意为“所预备/配给之物”。整个从句的骨架为 nihil prospectum potuit inferri post hominem(在人类之后,绝不可能引入任何预备之物)。

  3. 11.15probi et integri et boni fuerint

    使用完成时虚拟语气 fuerint 表示让步(concessive subjunctive),意为“即便假定他们曾经正直、无瑕而良善”。这是辩论中为了推进论证而暂时向对手的前提作出假设性退让的经典修辞结构。

  4. 11.15aliquem de sapientia Socratem

    不定代词 aliquem 置于著名专有名词 Socratem 之前,表示“像苏格拉底这样的人/某位苏格拉底”,用以引出代表性范例。介词短语 de sapientia 则限定其方面(“在智慧方面”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:11.1-11.16