- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:10.1-10.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
德尔图良针对亵圣与大不敬的控告作出辩护,指出异教诸神本质上皆为凡人而非神祇,并通过历史文献与意大利的古老传统论证诸神之源萨图尔努斯实为历史上的世俗君王。
Deos, inquitis, non colitis, et pro imperatoribus sacrificia non penditis. Sequitur ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, quia nec pro nobis ipsis, semel deos non colendo.1 Itaque sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Summa haec causa, immo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.2
你们说:“你们不敬奉诸神,也不为皇帝们献祭。”随之而来的便是,出于同样的理由,我们也不为其他人献祭,因为既然从不敬奉诸神,我们甚至也不为自己献祭。因此,我们以亵圣与大不敬之罪被传讯。这是主要的诉由,甚至可以说是全部的诉由;假使不是由偏见或不公来审判——前者对真理绝望,后者拒绝真理——这无疑是值得查明的。
Deos vestros colere desinimus ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dei fuissent. Tunc et Christiani puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse.
我们从认识到你们的诸神并不存在的那一刻起,便停止敬奉他们。因此,你们本应当要求我们证明他们并非神明,从而不应当受到敬奉;因为只有当他们是神明时,才应当受到敬奉。若是显明那些基督徒因以为其不存在而不予敬奉的对象确实是神明,那么在那时,基督徒也确实应当受罚。
Sed nobis, inquitis, dei sunt. Appellamus et provocamus a vobis ad conscientiam vestram: illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse.
然而你们说:“在我们看来,他们是神明。”我们越过你们,向你们自己的良心呼吁并提出上诉:如果那良心能够否认你们所有这些神明曾经皆是凡人,就让它来审判我们,让它来定我们的罪吧。
Si et ipsa inficias ierit,3 de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodiernum et civitatibus in quibus nati sunt, et regionibus in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur.
即使良心自身企图否认,它也会被它借以了解诸神的自家古代文献所驳倒;诸神出生的城邦,以及他们有所作为并留下遗迹的地区,至今仍在作证,在这些地区中,甚至他们的葬身之所也被指认出来。
Nunc ergo per singulos decurram, tot ac tantos, novos, veteres, barbaros, Graecos, Romanos, peregrinos, captivos, adoptivos, proprios, communes, masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, militares? Otiosum et etiam titulos persequi, ut colligam in conpendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis.
那么,我现在难道要将他们一一历数吗?如此之多且如此显赫的,新的、旧的、野蛮人的、希腊的、罗马的、外来的、俘虏的、养子的、特有的、共有的、男性的、女性的、乡村的、城市的、航海的、行军的?为将之收束为概略,去逐一探究其名号都是徒劳的,而且这并非为了让你们得知,而是为了让你们重新记起。
Certe enim oblitos agitis.4 Ante Saturnum deus penes vos nemo est, ab illo census totius vel potioris et notioris divinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id et de posteritate conveniet.
因为你们确实表现得如同忘却了一般。在萨图尔努斯之前,你们当中并无任何神明;一切神性,或更崇高、更知名的神性,皆从他登记在册。因此,凡关于起源确立之事,也同样适用于其后代。
Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt, si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, vel Iane, ut Salii volunt.
因此,就萨图尔努斯而言,若按文献所教导的,希腊人狄奥多罗斯或萨卢斯,卡西乌斯·塞维鲁或科尔内利乌斯·奈波斯,以及此类古代史的任何注释家,皆未曾将他宣称为凡人之外的任何存在;若按事实的证据,我发现无论何处的证据都不如意大利本土更为可靠:萨图尔努斯正是在经历了多次远征并在阿提卡接受款待之后定居于此,受到雅努斯(或按萨利祭司的称法,雅内)的接待。
Mons quem incoluerat, Saturnius dictus, civitas quam depalaverat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde aerario praesidet.
他曾居住的山被称为萨图尔努斯山,他曾设桩标界的城邦直至今日仍名为萨图尔尼亚,最后整个意大利在被称为奥伊诺特里亚之后亦被冠以萨图尔尼亚之名。由他首先制成了书写板和压印肖像的钱币,因此他掌管着国库。
Tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de caelo et terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici quorum et omnes possumus videri. Quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem venerationis et honoris gratia appellet? vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato adparentes de caelo supervenisse dicuntur.
然而,萨图尔努斯若是凡人,必定生于凡人;既然出自凡人,就绝非出自天地。但对于父母不详的人而言,被称为我们所有人也都可以看似是其子女的那些存在之子,乃是轻而易举的事。谁不会为了崇敬与荣耀的缘故而将天地称作父母呢?抑或这是出于人类的习俗:未知之人或意外出现的人常被说成是从天而降。
Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae filios5 vulgus vocat quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes adhuc homines agebant, ut cuiuslibet novi viri adspectu quasi divino commoverentur, cum hodie iam politi quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent.
因此,骤然出现的萨图尔努斯在各地碰巧被称为天之住民;因为民众也将家系不明的人称为“大地之子”。且不说当时的人们生活得如此原始粗鄙,以至于一见到任何新来的人便如见神明般震撼,既然在今天,已然开化的人们竟把前几天还借由举国哀悼承认其死亡的人封为神明。
Satis iam de Saturno, licet paucis. Etiam Iovem ostendemus tam hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par.
关于萨图尔努斯,虽仅数语,如今已然足够。我们还将表明朱庇特同样是凡人且生于凡人,进而证明其整个宗族的蜂群同样是必死之躯,与自身的种籽别无二致。
- 10.1semel deos non colendo
夺格动名词 colendo 结合副词 semel(“断然”、“索性”),构成表原因或方式的短语,解释前文不为他人献祭的缘由(“既然索性不敬奉诸神”)。
- 10.1altera quae desperat, altera quae recusat veritatem
对应前文并列名词短语 praesumptio aut iniquitas 的分配同位结构:第一个 altera(指 praesumptio)管辖 quae desperat [veritatem],第二个 altera(指 iniquitas)管辖 quae recusat veritatem。
- 10.4inficias ierit
由表示动作终点的宾格名词 inficias 与 ire 的将来完成时直陈式构成的拉丁语习用句式,意为“否认”(等同于动词 infitior)。
- 10.6oblitos agitis
动词 agere 带分词/形容词补足语(oblitos),表示“扮演……的角色”、“表现得如同……”(相当于 se gerere),意即“你们表现得如同忘却之人”。
- 10.10terrae filios
拉丁语习惯表达(“大地之子”),用来指称出身卑微或家系不明之人,在此与前文将天地归为神明父母的神话色彩用法形成修辞上的呼应与反差。
