- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:9.12-9.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者揭露异教徒吞食鲜血却诬告基督徒食人的虚伪行径,并指出异教徒遗弃婴儿与放纵淫乱的生活方式才导致了普遍且盲目的乱伦。
Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem et illi faciunt qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? Non edunt infantes plane, sed magis puberes.
你们这些吞食此类之物的人,离基督徒的筵席又有几分距离?难道那些以野兽般的情欲垂涎于人类肢体的人所作的就算轻微,只因他们生吞活剥?难道他们因人血而奉献于不洁的程度就更少,只因他们舐食的是尚将成为的血?他们确实不吃婴儿,却反而吞食年轻男子。
Erubescat error vester Christianis,1 qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo modo sanguine contaminemur vel intra viscera sepulto.
让你们的荒谬在基督徒面前羞愧吧,我们在可食用的筵席中连动物的血都不沾染,正因如此我们也禁食被勒死的和自然死亡的兽肉,免得以任何方式被哪怕埋在内脏深处的血所玷污。
Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos admovetis, certissima scilicet inlicitum esse penes illos per quod exorbitare eos vultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti?2
最后,在对基督徒的严酷试探中,你们甚至呈上塞满鲜血的灌肠,明知借以企图使他们越轨的这一物件在他们看来是断然非法的。再者,既然你们深信他们连牲畜的血都畏惧,却又相信他们垂涎于人血,这成何体统?除非你们自己偶然尝过,发现人血更加甘甜!
Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat ut foculum, ut acerram. Proinde enim probarentur sanguinem humanum adpetendo quemadmodum sacrificium respuendo, alioquin negandi si non gustassent, quemadmodum si immolassent,3 et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus.
事实上,正应当同样把人血本身当作审验基督徒的工具,就像小火盆与香盒一样。因为他们若渴求人血,便正如拒斥祭祀一样被证明是基督徒;反之,若他们不曾品尝,便当被否认〔是基督徒〕,如同他们献了祭一样;而且在对囚犯的审讯与定罪中,你们无疑绝不会缺少人血。
Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iupiter docuit? Persas cum suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem, h)/laune, dicebant, ei)s th mhte/ra.
同样,关于乱伦之人,又有谁比朱庇特亲自教导的人更甚?克特西亚斯记载波斯人与自己的母亲交媾。但马其顿人同样可疑,因为当他们第一次听到《俄狄浦斯》悲剧时,竟嘲弄这乱伦的痛苦,喊道:“他正往他母亲那里直冲呢!”
Iam nunc recogitate quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae.4 Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis. Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari, et simul error inpegerit, exinde iam tradux proficiet incesti serpente genere cum scelere.
现在你们不妨反思一下,在荒淫的无度放纵提供原料的情形下,错谬在混杂乱伦上究竟被容许有多大的空间。首先,你们遗弃自己的骨肉,任由路过之人的外来同情将他们收养,或解除对〔他们〕的家长权,任由更好的父母领养。被疏离的血脉迟早必然会失去记忆,一旦错谬撞击而来,从那时起,随着血统与罪孽一同蔓延,乱伦的接穗便将滋长蔓延。
Tunc deinde quocunque in loco, domi, peregre, trans freta comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis agnoscat.
其后,无论身处何地,在家中、在异邦、在海外,情欲皆相伴随,其四处跳跃极易从一星半点的种籽中随处为懵然不知的人播下子嗣,致使如此分散在人际往来中的血脉与自身的渊源相撞,而盲目的乱伦之血却无法辨认出它们。
Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam vim huius erroris virgine continentia depellunt, senes pueri.5
极其审慎而忠贞的纯洁将我们与这种结局隔绝开来;我们在多大程度上远离通奸及婚后的一切越轨,便在同等程度上免受乱伦之灾。有些人则更为安心,以童贞的节制驱散了这种错谬的一切力量,他们乃是少年般的长者。
Haec in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis. Idem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non vident quae sunt, videre videantur quae non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam.
你们若深思这些事情本存在于你们当中,便会同样看清它们绝不存在于基督徒之中。同一双眼睛本会报导这两者。然而,两种形式的盲目极易汇合,以至于那些看不见实存之物的人,反倒自以为看见了不存在之物。我将在一切事上如此表明。现在我将谈论更为显明的事。
- 9.13Erubescat error vester Christianis
与格 Christianis 属于关涉与格(dativus relationis)或评判者与格,意为“在基督徒面前/比之于基督徒而感到羞耻”。erubesco 虽可接宾格表示羞愧之事,但此处使用与格表示蒙羞的参照对象。
- 9.14nisi forte suaviorem eum experti?
阳性复数分词 experti 省略了助动词 estis,构成省略句式,表示讽刺性的假设从句:“除非你们自身体验到它(人血)更为甜美?”
- 9.15alioquin negandi si non gustassent, quemadmodum si immolassent
动形容词 negandi 省略了系动词(如 erant 或 essent)及补足语 Christiani esse,与前文 probarentur(被证明为基督徒)相对:“否则,若他们不曾品尝,便当像献祭了一样被否认[是基督徒]”。si non gustassent 为过去反事实条件句。
- 9.17passivitate luxuriae
passivitate 为晚期拉丁语特有词汇,并非源自“受动/被动”,而是派生自 passim(处处、随处、不加区别地),意为“盲目无序、放纵乱交”。与 suppeditante materias 构成独立夺格结构。
- 9.19senes pueri
此处运用了矛盾修辞(oxymoron),作动词 depellunt 之主语的同位语,指那些终生保持童贞与纯洁、虽届高龄却依然如孩童般无瑕的基督教禁欲者。
