- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:26.1-26.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
通过对比役使财富的智者与受财富支配的愚人,塞涅卡警告了盲目自大的富人,借苏格拉底之语蔑视世俗流言,呼吁人们肃静敬奉真正美德,戒除迷信狂热。
" Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus? "Plurimum; divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio; sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia; vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis constitit.
“那么,如果我们双方都想拥有财富,在我这个愚人和你这位智者之间究竟有什么区别呢?”区别极大;因为在智者那里,财富处于奴役的地位,而在愚人那里,财富掌握着统治权;智者不许财富有任何自主之权,而对你们而言,财富决定一切;你们习惯于财富并紧紧依附于它,仿佛有人向你们许诺了对它的永恒占有一般,而智者恰恰在身处财富之中时,最为深刻地思考贫困。
Numquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet bello, quod etiam si non geritur, indictum est. Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna,1 obstupefaciunt.2
统帅决不会因为轻信和平而放弃备战,即使战事尚未发生,战端却早已宣告。美丽的宅邸使你们变得傲慢,仿佛它既不会被焚烧也不会倒塌;财富使你们目瞪口呆,仿佛它们早已跨越了一切危险,其庞大程度足以使命运没有足够的力量将其消耗殆尽。
Otiosi divitiis luditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt. Idem vobis evenit; marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi.
你们安闲地玩弄着财富,却不能预见其中的危险,正如被包围的蛮族往往因不识攻城器具,而怠惰地观望围城者的劳作,并不明白远处筑起的东西有何意图。同样的事情也发生在你们身上:你们在自己的财物中萎靡沉沦,从不思考四面八方正有多少灾厄迫近,随时都会夺走你们珍贵的战利品。
Sapientis quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet; vivit enim praesentibus laetus, futuri securus. " Nihil magis," inquit ille Socrates, aut aliquis alius, ius cui idem adversus humana atque eadem potestas est, "persuasi mihi, quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. Solita conferte undique verba; non conviciari vos putabo sed vagire velut infantes miserrimos."
无论谁夺去智者的财富,都将把智者自身所拥有的一切留给他;因为他因当下而快乐,对未来无所忧虑。那位著名的苏格拉底,或在面对人间事务上拥有同等权能与权力的某位他人说道:“我最深信不疑的一点,莫过于绝不使我一生的行止屈从于你们的意见。任凭你们从四处汇集那些陈词滥调吧;我决不会认为你们是在谩骂,而只会把你们看作是在啼哭的最可怜的婴儿。”
Haec dicet ille, cui sapientia contigit, quem animus vitiorum immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium iubet. Adiciet his illa: "Existimatio me vestra non meo nomine sed vestro movet, quia clamitantis odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est.3 Nullam mihi iniuriam facitis, sed ne dis quidem hi qui aras evertunt. Sed malum propositum apparet malumque consilium etiam ibi, ubi nocere non potuit.
这位获得了智慧、免于恶德的心灵命其斥责他人——非因憎恨,而是为了医治——的人,会说出这番话。他还会在这些话上加上如下言辞:“你们的看法触动我,不是为了我自己的名义,而是为了你们自己的名义,因为大声叫嚣着憎恨和攻击美德,乃是对一切良好希望的公开弃绝。你们丝毫没有伤害到我,正如推翻祭坛的人丝毫没有伤害到神明一样。然而,即便在无法造成危害的地方,邪恶的企图与恶毒的心机也昭然若揭。
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem. Quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, si tales deos credidissent.
我承受你们的胡言乱语,正如至善至伟的朱庇特承受诗人们的荒唐谬说一样:诗人们有的给他安上双翼,有的给他安上犄角,有的将他描绘为彻夜不归的通奸者,有的描绘为对诸神残忍无情,有的描绘为对人类不公不义,有的描绘为掠夺自由民甚至同族的劫掠者,有的描绘为弑父者以及他人乃至父亲王国的篡夺者。这些人所做的一切,不过是让人在相信诸神如此的前提下,免除了犯下罪行时的羞耻心。
Sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos moneo causa. Suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat sequi clamant, et ipsam ut deos ac professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis.4" Hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente. Quod multo magis necessarium est imperari vobis, ut, quotiens aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et compressa voce audiatis.
然而,尽管这些事丝毫不能伤害我,我依然为了你们自身的缘故告诫你们。仰望美德吧,相信那些长期追随美德、大声宣告自己所追随者乃是至大之物且日见其大的人们;当像崇拜诸神那样崇拜美德本身,像崇拜祭司那样崇拜阐扬美德的师长;每当提及神圣经训之时,当肃静无声。”这句话并不像大多数人所认为的那样源于好意,而是命令保持肃静,以便在没有任何不祥之声喧扰的情况下如仪举行圣礼。向你们下达这一命令更为必要,以便每当有话语从那神谕中传出时,你们都能专注且压低声音倾听。
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, adfirmatis.
当有人摇动着摇铃假托神旨撒谎时,当有人熟练地割划自己的肌肉、以克制的手法使手臂和肩膀染血时,当有妇女跪爬在路上哀号、一位身着麻衣的老人顶着正午的日光手持月桂和提灯高呼某位神灵发怒时,你们便蜂拥而至,侧耳倾听,在彼此滋长着无声的惊骇中,断言那人身具神性。
- 26.2quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna
紧随比较级 maiores 之后,quam 引出带有虚拟式 habeat(表特征/结果)的关系分句。动形容词短语 quibus consumendis 用作依附于 satis virium 的目的/功用与格(“用以消耗它们的足够力量”)。
- 26.2Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
前半句 domus formosa 之后省略了谓语动词(如 facit),insolentes 作宾语 vos 的宾语补足语。亦可理解为后半句的 obstupefaciunt 通过结合法(zeugma)统摄两段,但在句意骨架上构成平行对照:“美丽的宅邸使你们傲慢,财富使你们目瞪口呆”。
- 26.5clamitantis odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est
clamitantis 为现在分词 clamitans 的宾格复数形式(clamitantīs 即 clamitantes),充当不定式 odisse et lacessere 的逻辑主语,意为“大声叫嚣着(憎恨和攻击美德)”(呼应 26.4 中世人的谩骂)。语法上亦可将其视为名词化的单数属格,从属于 eiuratio 或 virtutem。
- 26.7favete linguis
古罗马宗教祭仪中的传统定型套语(直译为“用舌头示好”)。民间常望文生义误解为“表示好意”(源自 favor),但其在仪轨中的真正含义是命令保持神圣的静默,以免口出不祥之语干扰祭祀,塞涅卡在紧随其后的句子中正对该习语的真正含义作出了说明。
